PL 16, col. 1368

De obitu Valentiniani consolatio (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

sem. Praesumebam de te, quod ipse me audires, si
pro te non esse auditum videres.
28.
Multa habueram, quae tenerem: nunc nihil
habeo praeter lacrymas et fletus. Quotidie mihi major
ad dolorem es, crescis ad gemitum. Omnes
quanti me feceris protestantur: omnes absentiam
meam causam tuae mortis appellant. Sed non sum
Elias, non sum propheta, ut potuerim futura cognoscere:
sed sum vox clamantis in gemitu, quo possim
deflere praeterita. Quid enim habeo quod melius faciam,
quam ut tibi lacrymas pro tanto tuo in me
affectu rependam? Ego te suscepi parvulum, cum
legatus ad hostem tuum pergerem: ego Justinae maternis
traditum manibus amplexus sum: ego tuus
iterum legatus repetivi Gallias, et mihi dulce illud

officium fuit pro salute tua primo, deinde pro pace
atque pietate, qua fraternas reliquias postulabas:
nondum pro te securus, et jam pro fraternae sepulturae
honore sollicitus.
29.
Sed revertamur ad Threnos, et ipsa doloris
ingrediamur viscera: Quid testabor, inquit, tibi, aut
quid assimilabo tibi, filia Hierusalem? Quis salvam
te faciet, et quis consolabitur te, virgo filia Sion? quia
magna facta est super te contritio tua. Quis sanabit te [(Thren. II, 13)]
?
Quis autem me consolabitur a quo
alii petunt consolationis officium
[Thren. III, 15] Implevit me amaritudine, inebriavit me felle. Ventrem
meum doleo, ventrem meum doleo
[(Jerem. IV, 19)]
, ut
prophetico utar eloquio; quoniam quem in Evangelio
eram generaturus, amisi.

30.
Sed ille non amisit gratiam, quam poposcit,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.