PL 16, col. 198
De virginibus (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
In English: Concerning Virgins 1.7
Parentes ut ad virginitatem filias instituant, hortatur,
eisque quot molestiae nascantur ex voluptate quam
illi quaerunt in nepotibus, ponit ob oculos. Negat
tamen a se prohiberi nuptias; quin immo illas contra
haereticos earumdem adversarios tuetur: caeterum
ipsis virginitatem anteponens, quanta sit virginum
sponsi pulchritudo, quibusve ab eo muneribus
illae donentur, explicat: tum expositis in eam rem
Canticorum locis aliquot, inde morum ac virtutum
praecepta exprimit virginum conditioni accommodata.
32.
Audistis, parentes, quibus erudire virtutibus,
quibus instituere disciplinis filias debeatis; ut habere
possitis quarum meritis vestra delicta redimantur.
Virgo Dei donum est, munus parentis, sacerdotium
castitatis. Virgo matris hostia est, cujus
quotidiano sacrificio vis divina placatur. Virgo individuum
pignus parentum, quae non dote sollicitet,
non emigratione destituat, non offendat injuriis. 155
33.
Sed nepotes aliquis habere desiderat,
et avi nomen acquirere. Primum suos tradit, dum
quaerit alienos: deinde certis defraudari incipit,
dum sperat incertos: confert opes proprias, et
adhuc poscitur; nisi dotem solvat, exigitur: si diu
vivat, onerosus est. Emere istud est generum,
non acquirere, qui parentibus filiae vendat aspectus.
Ideone tot mensibus gestatur utero, ut in alienum
transeat potestatem? Ideo commendandae virginis
cura suscipitur, ut citius parentibus auferatur?
34.
Dicet aliquis: Ergo dissuades nuptias? Ego
vero suadeo, et eos damno qui dissuadere consuerunt;
ut pote qui Sarae ac Rebeccae et Rachel, caeterarumque
veterum conjugia feminarum pro documentis
singularium virtutum recensere soleam. Qui
enim copulam damnat, damnat et filios: et ductam
per successionum seriem generis societatem damnat
humani. Nam quemadmodum duratura in saeculum
aetas succedere posset aetati, nisi gratia nuptiarum
procreandae studium sobolis incitaret? Aut quomodo
praedicari potest quod immaculatus Isaac ad
altaria Dei victima paternae pietatis accessit [(Gen.
XXI, 2)] , quod Israel humano situs in corpore Deum
vidit [(Gen. XXXII, 27)] , et religiosum populo dedit
nomen, quorum originem damnat? Unum sane habent
homines licet sacrilegi, quod in his etiam a
sapientissimis probetur; quia conjugia damnando,
profitentur se non debuisse nasci.