PL 16, col. 212
De virginibus (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
In English: Concerning Virgins 2.3 · Concerning Virgins 2.4
Namque parata ad feras, cum aspectus quoque
declinaret virorum, ac vitalia ipsa saevo offerret
leoni, fecit ut qui impudicos detulerant oculos,
pudicos referrent.
20.
Cernere erat lingentem pedes bestiam cubitare
humi, muto testificantem sono quod sacrum
virginis corpus violare non posset. Ergo adorabat
praedam suam bestia: et propriae oblita naturae,
naturam induerat quam homines amiserant. Videres
quadam naturae transfusione homines feritatem indutos,
saevitiam imperare bestiae: bestiam exosculantem
pedes virginis, docere quid homines deberent.
Tantum habet virginitas admirationis, ut eam etiam
leones mirentur. Non impastos cibus flexit, non
citatos impetus rapuit, non stimulatos ira exasperavit,
non usus decepit assuetos, non feros natura
possedit. Docuerunt religionem dum adorant martyrem:
docuerunt etiam castitatem, dum virgini nihil
aliud nisi plantas exosculantur, demersis in terram
oculis, tamquam verecundantibus, ne mas aliquis
vel bestia virginem nudam videret.
21.
Dicet aliquis: Cur exemplum attulisti Mariae,
quasi reperiri queat matrem Domini quae possit imitari?
Cur etiam Theclae, quam gentium Doctor instituit?
Da hujuscemodi doctorem, si discipulam
requiris. Hujuscemodi recens vobis exemplum profero,
ut intelligatis Apostolum non unius esse doctorem,
sed omnium.
CAPUT IV.
Antiochena virgo, cum sacrificare idolis recusaret,
ad lupanar damnata, inde militis christiani opera,
mutatis inter se vestibus, sine ullo pudoris damno
evadit; at cum ille propterea duceretur ad supplicium,
haec e vestigio rediens, constanter de palma cum
eodem contendit, qua tandem uterque donati sunt.
22.
Antiochiae nuper virgo quaedam fuit fugitans
publici visus: sed quo magis virorum evitabat
oculos, eo amplius incendebat. Pulchritudo
enim audita nec visa plus desideratur, duobus
stimulis cupiditatum, amoris et cognitionis: dum et
nihil occurrit quod minus placeat, et plus putatur
esse quod placeat, quod non judex oculus