PL 16, col. 377
De lapsu virginis consecratae (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
non verbis agenda est, sed et facto. Haec autem sic
agitur, si tibi ante oculos ponas de quanta gloria
rueris, et de quo libro vitae nomen tuum deletum
sit; et si te jam credas prope ipsas positam tenebras
exteriores, ubi erit fletus oculorum, et stridor
dentium sine fine. Cum haec certa fide, sicut est,
animo conceperis, quia necesse est praevaricatricem
animam tartareis poenis, et gehennae ignibus tradi,
nec aliud remedium constitutum esse post unum
baptismum quam poenitentiae solatium; quantamvis
afflictionem, quantumvis laborem subire, esto contenta,
dummodo ab aeternalibus poenis libereris.
35.
Ergo haec tu tecum cogitans, et mente retractans,
facti tui ipsa judex esto crudelior. In primis
omnis cura vitae hujus interimenda tibi est, et
quasi mortuam te existimans, sicut et es, quomodo
possis reviviscere, cogita. Deinde lugubris tibi accipienda
est vestis, et mens ac membra singula digna
castigatione punienda. Amputentur crines, qui per
vanam gloriam occasionem luxuriae praestiterunt.
Defluant oculi lacrymis, qui masculum non simpliciter
aspexerunt. Pallescat facies, quae quondam
irrubuit impudice. Denique totum corpus injuriis
et jejuniis maceretur, cinere aspersum et opertum