PL 16, col. 379

De lapsu virginis consecratae (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

poenitet: at ubi celat mala sua, invitus detegitur, et
nolens publicatur; illud gravius scelus est. Quod tibi
utique provenisse negare non poteris. Et ideo fortius
dolendum; quia peccatum est fortius.
38.
Si mente cernerent homines peccatores quale
judicium emittet Deus in mundo, et sensus humanus
non dispergeretur vanitate saeculari, non infidelitate
gravaretur: quantumvis et qualemvis cruciatum
ad praesens libentissime sufferrent, etiamsi esset
longior vita; dummodo in illas poenas aeterni
ignis non incurrerent. Sed tu quae jam ingressa es
agonem poenitentiae, insiste, misera: fortiter inhaere
tanquam in naufragiis tabulae, sperans per ipsam te
de profundo criminum liberari. Inhaere poenitentiae
usque ad extremum vitae, nec tibi praesumas ab humana

die veniam dari; quia decipit te qui hoc tibi
polliceri voluerit. Quae enim proprie in Dominum
peccasti, ab ipso solo te convenit in die judicii
exspectare remedium.
CAPUT IX.
Objurgat virginis corruptorem; eumque Balthasaris
exemplo terret. Quem deinde ut non contentus interno
cruciatu, legitimam poenitentiam amplectatur,
monet: postremo ne sibi de peccantium multitudine
blandiatur, ipsi Sodomae et aliarum urbium incendium
suggerens, ad confringendos inimici laqueos
urget.
39.
De te autem quid dicam, filio serpentis, ministro
diaboli, violatore templi Dei: qui in uno scelere

duo crimina perpetrasti, adulterium utique et
sacrilegium? Sacrilegium plane, ubi vas Christo
oblatum, Domino dedicatum, dementi temeritate
polluisti. Balthasar 316 rex ille Persarum, qui in
vasis Domini, quae et a templo Hierosolymis fuerant
a patre ejus ablata, bibere cum suis amicis et concubinis
usurpavit; ipsa nocte angeli manu percussus
crudeli morte punitus est [(Dan. V, 30)] : quid de
te arbitraris, perdite pariter et perditor, qui vas rationabile
consecratum Christo, sanctificatum Spiritui
sancto, impie temerasti, polluisti sacrilege, et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.