PL 16, col. 384
De lapsu virginis consecratae (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
anima mea, defecerunt in lacrymas oculi mei, effusa est
in terram gloria mea [(Psal. CXVIII, 81)]
. Quando respiciens
restitues animam meam [(Psal. XXXIV, 17)]
? Propter
iniquitatem meam corripuisti me, et tabescere fecisti sicut
araneam animam meam [(Psal. XXXVIII, 12)] . Memento,
Domine, quod pulvis sum: vide humilitatem meam, 320
et laborem meum, et remitte omnia peccata mea [(Psal. XXIV, 18)]
.
Remitte mihi ut refrigerer, priusquam
abeam, et amplius non ero, nec in inferno erit confessio [(Psal. XXXVIII, 14)] .
52.
Potens es, Domine, conscindere saccum et
praecingere me laetitia [(Psal. XXIX, 12)] : dirumpere
vincula mea, quibus ligata sum atque constricta, qui
Rahab sordidam non aspernatus es [(Josue VI, 17)] .
Iram tuam, Domine, aufer a me, quia peccavi tibi
crudeliter, donec justifices causam meam, et educas
me in lumine. Deus virtutum, da poenitentiae effectum,
confessioni perseverantiam; ne me induret
deceptor animae. Hoc mihi donum, hanc mihi gratiam
de tuo fonte praestari cupio, Deus; ut in aeternum
tibi confitear: qui vivis et regnas in Trinitate
in saecula saeculorum. Amen.