PL 16, col. 440

De sacramentis (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

de pane fit caro Christi. Hoc igitur astruamus.
Quomodo potest qui panis est, corpus esse
Christi? Consecratione. Consecratio autem quibus
verbis est, cujus sermonibus? Domini Jesu. Nam et
reliqua omnia quae dicuntur in superioribus, a sacerdote
dicuntur, laudes Deo deferuntur, oratio petitur
pro populo, pro regibus, pro caeteris: ubi venitur
ut conficiatur venerabile sacramentum, jam non
suis sermonibus utitur sacerdos, sed utitur sermonibus
Christi. Ergo sermo Christi hoc conficit sacramentum.
15.
Quis est sermo Christi: Nempe is quo facta
sunt omnia. Jussit Dominus, et factum est coelum:
jussit Dominus, et facta est terra: jussit Dominus,
et facta sunt maria. Jussit Dominus, et omnis creatura

generata est [(Gen. I, 1 et seq.)] . Vides ergo 369
quam operatorius sit sermo Christi. Si ergo tanta
vis est in sermone Domini Jesu, ut inciperent esse
quae non erant, quanto magis operatorius est, ut

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.