PL 16, col. 481

De poenitentia (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

In English: Concerning Repentance 1.10 · Concerning Repentance 1.11

46.
Quomodo Joannes diceret non orandum pro
peccato quod esset ad mortem, qui ipse in Apocalypsi
scripsit mandatum Angelo Ecclesiae Pergami [(Apoc.
II, 12)] ? Habes illic tenentes doctrinam Balaam, qui
docebat Balaac mittere scandalum coram filiis Israel,
manducare immolata, et fornicari; ita et tu habes
tenentes doctrinam Nicolaitarum, similiter age poenitentiam:
caeterum venio tibi cito. Vides quod Deus
qui poenitentiam exigit, veniam polliceatur! Denique
et ibi dicit: Qui habet aures, audiat quid Spiritus
dicat Ecclesiis: Vincenti dabo manducare manna absconditum [(Apoc. II, 7)] .
47.
Nonne ipse Joannes cognoverat Stephanum
pro persecutoribus suis, qui Christi nomen audire
non poterant, deprecatum; cum de ipsis a quibus

lapidabatur diceret: Domine, ne statuas illis hoc
peccatum [(Act. VII, 59)] ? Cujus precationis effectum
in Apostolo videmus; Paulus enim qui lapidantium
Stephanum vestimenta servabat [(Act. IX, 15)] ,
non multo postea per gratiam Christi factus est
apostolus, qui fuerat ante persecutor.
CAPUT XI.
Superior Joannis sententia illustratur alio ejusdem
testimonio, quo credentibus in Christum salus promittitur.
Unde arguuntur Novatiani ut qui lapsis
fidem suadeant, quibus negent veniam. Additur
multos martyrum post lapsum duplicem gratiam
consecutos esse; nec non pii Samaritani exemplo
declaratur eos in quibus vel tenuissima fides spiret,
non deserendos.
48.
[Alias cap. X.] Ergo quia de Joannis generali
epistola sermo est, ipsius Joannis in Evangelio
scripta interrogemus, utrum cum vestra interpretatione
conveniant. Scribit enim dixisse Dominum: Quia sic dilexit Deus hunc mundum, ut Filium suum
unigenitum daret; ut omnis qui credit in eum, non
pereat, sed habeat vitam aeternam
[(Joan. III, 16)] . Si
quem ergo lapsum revocare cupias; ut credat,
an ut non credat, hortaris? Utique ut credat. Sed
qui credit juxta Domini sententiam, habebit vitam
aeternam. Quomodo ergo prohibebis orare pro eo,
cui aeterna vita debetur? cum divinae sit gratiae
fides, sicut Apostolus in divisionibus gratiarum docet,
quia alii datur in eodem Spiritu fides [(I Cor. XII, 9)] ;

et discipuli Domino dicant: Adauge nobis fidem [(Luc. XVII, 5)] .
Qui ergo fidem habet, habet vitam:
qui vitam habet, non est utique exclusus a venia. Omnis,
inquit, qui credit in eum, non pereat. Cum
omnis dicitur, nullus excluditur, nullus excipitur;
non enim excipit eum qui lapsus est, si tamen
postea bene credat.
49.
Plurimos comperimus se denuo reformasse

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.