PL 16, col. 493

De poenitentia (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

In English: Concerning Repentance 1.16

esset, septies tantum reciperet et hic et in futurum [(Matth. XIX, 29)] .
Prius hic promisit, ut fastidia
dilationis auferret: addidit et in futurum, ut hic
disceres credere in futurum quoque solvenda tibi
praemia. Remuneratio igitur praesentium, testimonium
futurorum est.
90.
Si quis igitur occulta crimina habens, propter
Christum tamen studiose poenitentiam egerit; quomodo
ista recipit, si ei communio non refunditur?
Volo veniam reus speret, petat eam lacrymis, petat
gemitibus, petat populi totius fletibus; ut ignoscatur,
obsecret: et cum secundo et tertio fuerit dilata
ejus communio, credat remissius se supplicasse,
fletus augeat, miserabilior postea revertatur, teneat

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.