PL 16, col. 542

De fide (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

In English: Exposition of the Christian Faith 1.9 · Exposition of the Christian Faith 1.10 · Exposition of the Christian Faith 1.pref.0

imperator, ut te non colloquendi studio,
nec audiendi cupiditate, sed exponendi gratia,
paulisper alloquar: dic mihi, inquam, fuitne aliquando
tempus quo omnipotens Deus Pater non
erat, et Deus erat? Tempus, inquis, non astruo.
Bene et argute. Si enim tempus dixeris, te ipse convinces:
quia necesse est asseras fuisse tempus ante
Filium, cum Filius temporis auctor sit et creator;
non potest enim post opus suum ipse coepisse:
necesse est igitur auctorem operis sui esse fatearis.
59.
Ante tempora, inquis, non nego Filium: sed
cum Filium dico, ostendo priorem Patrem, quia Pater,
inquis, Filio prior. Quid est hoc? Negas esse
tempus ante Filium, et tamen nescio quid ante Filium

vis praecessise, quod temporis sit; et ostendis
media nescio quae molimina fuisse generandi, in
quo generationem Patris significas temporalem. Nam
si Pater esse coepit, Deus ergo primo erat, postea
Pater factus est. Quomodo ergo immutabilis Deus?
Si enim ante Deus, postea Pater: utique generationis
accessione mutatus est.
60.
Sed avertat Deus hanc amentiam; nos enim
ad impietatem eorum redarguendam, hanc retulimus
quaestionem. Pia namque mens generationem
sine tempore asserit; ut et sempiternum Patrem
cum Filio dicat, nec aliquando asserat esse
mutatum.
61.
Jungat igitur honorificentia Patri Filium,
quem divinitas junxit: non separet impietas, quem

generationis proprietas copulavit. Honorificemus
Filium, ut honorificemus et Patrem, sicut et in
Evangelio scriptum est [(Joan. V, 23)] . Sempiternitas
Filii Paternae majestatis insigne est. Si iste non
semper fuit, ergo ille mutatus est: sed semper fuit
Filius, ergo nec Pater aliquando mutatus est; quia
immutabilis semper est. Itaque videmus quod illi qui
volunt negare Filium sempiternum, volunt Patrem
docere esse mutatum.
456
CAPUT X.
Ubi Christi aeternitatem confirmavit ex Apostolo, Divinam
generationem non ad humanae modulum exigendam,
aut curiosius excutiendam, at declinatis quae
hinc nascuntur, difficultatibus, quidquid more corporeo
de hac generatione dicitur, spiritali sensu intelligendum
esse declarat.

62.
Accipe aliud quo clareat Filium sempiternum.
Apostolus dicit quod Dei sempiterna virtus
sit atque divinitas [(Rom. I, 20)] : virtus autem Dei
Christus; scriptum est enim Christum esse Dei virtutem,
et Dei sapientiam [(I Cor. I, 24)] . Ergo si
Christus est Dei virtus, quia virtus Dei sempiterna:
sempiternus igitur et Christus.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.