PL 16, col. 544

De fide (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

In English: Exposition of the Christian Faith 1.11 · Exposition of the Christian Faith 1.10 · Exposition of the Christian Faith 1.pref.0

incurrit aetatem, nec ille generandi evasit pudorem.
67.
Quid te ista quaestionum tormenta delectant?
Audis Dei Filium: aut dele nomen, aut agnosce naturam.
Audis uterum, agnosce generationis perspicuae
veritatem. Audis cor, Verbum intellige. Audis
dexteram, agnosce virtutem. Audis os, agnosce
sapientiam. Non haec sunt in Deo corporaliter aestimanda.
Incomprehensibiliter generatur Filius: impassibiliter
generat Pater; et tamen ex se generavit,
et ante omnem intellectum generavit Deus verus
Deum verum. Pater diligit, et tu discutis: Pater complacet,
et tu cum Judaeis invides: Pater honorificat,
et tu cum gentibus conviciaris.
CAPUT XI.
Non posse probari e Scriptura Patrem Filio priorem
esse; neque etiam argumentis ex hominum generatione
desumptis; cum inde innumera secutura essent
absurda: quod autem Christum ex tempore natum
audent pronuntiare, id cumulum esse impietatis.

68.
Quaeris a me utrum prior non possit esse, qui
Pater est. Quaero a te, ut doceas quando Pater prior
fuerit, testimoniis, aut argumentis collige veritatem.
Si testimoniis, accepisti utique sempiternam Dei
esse virtutem. Legisti etiam dicentem: Israel, si me
audieris, non erit in te Deus recens, neque adorabis
Deum alienum [(Ps. LXXX, 10)]
. Aliud horum aeternitatem,
aliud proprietatem substantiae indifferentis

significat; ut neque posteriorem Patre, neque alterius
divinitatis Filium esse credamus. Nam si Patre
posterior est, recens est: et si unius non est divinitatis,
alienus est. Sed nec posterior; quia recens non
est: nec alienus, quia ex Patre natus; quia supra
omnia est Deus benedictus in saecula [(Rom. IX, 5)]
, sicut
scriptum est.
69.
Sed si alienum putant, cur adorant eum,
cum scriptum sit: Neque adorabis Deum alienum [(Ps. LXXX, 10)]
?
Aut si non adorant, fateantur, et finis
est; ne quem sub religiosi nominis professione
decipiant. Haec nempe sunt testimonia Scripturarum.
Aut si habes aliud, proferre debebis.
70.
Superest ut et argumentis veritas colligatur.
Quamquam etiam humanis testimoniis argumenta

cedere soleant; argumentare tamen, haeretice, ut

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.