PL 16, col. 91
De officiis ministrorum (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
In English: On the Duties of the Clergy 1.47
alterum superbiae ascribitur, alterum negligentiae.
227.
Caveat etiam motus animi sui; ipse enim sibi
et observandus et circumspiciendus est: et ut adversum
se cavendus, ita etiam de se tuendus. Sunt enim
motus, in quibus est appetitus ille, qui quasi quodam
prorumpit impetu; unde Graece ὁρμὴ dicitur quod
vi quadam se repente proripiat. Non mediocris in his
vis quaedam animi atque naturae est. Quae tamen vis
gemina est, una in appetitu, altera in ratione posita,
quae appetitum refrenet, et sibi obedientem praestet,
et ducat quo velit: et tamquam sedulo magisterio
edoceat quid fieri, quid evitari oporteat, ut bonae
domitrici obtemperet.
228.
Solliciti enim debemus esse, ne quid timere
aut incuriose geramus, aut quidquam 61 omnino
cujus probabilem non possimus rationem reddere.
Actus enim nostri causa, etsi non omnibus redditur,
tamen ab omnibus examinatur. Nec vero habemus,
in quo nos possimus excusare Nam etsi vis quaedam
naturae in omni appetitu sit; tamen idem appetitus
rationis subjectus est lege naturae ipsius, et obedit
ei. Unde boni speculatoris est ita praetendere animo,
ut appetitus neque praecurrat rationem, neque deserat;
ne praecurrendo perturbet atque excludat, eamque
deserendo destituat. Perturbatio tollit constantiam,
destitutio prodit ignaviam, accusat pigritiam.
Perturbata enim mente latius se ac longius fundit
appetitus, et tamquam efferato impetu frenos rationis
non suscipit, nec ulla sentit aurigae moderamina,
quibus possit reflecti. Unde plerumque non solum
animus exagitatur, amittitur ratio; sed etiam inflammatur
vultus, vel iracundia, vel libidine: pallescit
timore, voluptate se non capit, et nimia gestit
laetitia.
229.
Haec cum fiunt, abjicitur illa naturalis quaedam
censura, gravitasque morum: nec teneri potest
illa quae in rebus gerendis atque consiliis sola potest
auctoritatem suam, atque illud quod deceat tenere,
constantia.
230.
Gravior autem appetitus ex indignatione
nimia nascitur, quam acceptae plerumque accendit
injuriae dolor. De quo satis nos psalmi quem in