PL 16, col. 925

Epistolarum classis I (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

Ambrosius episcopus dixit: « Male ergo Arius de
solo Patre dixit, cum etiam Filius Dei Deus omnibus
sit. »
Palladius dixit: « Qui bonum non dicit Christum,
male dicit. »
29.
Eusebius episcopus dixit: « Christum bonum 794
confiteris? Nam et ego bonus sum. Mihi dixit: Euge, serve bone
[(Matth. XXV, 20)]
, et: Homo bonus
profert de thesauro suo bona » [(Luc. VI, 45)] .
Palladius dixit: « Jam dixi, vobis non respondeo
usque ad plenum concilium. »
Ambrosius episcopus dixit: « Judaei dicebant quia
bonus est [(Joan. VII, 12)] : et Arius negat quia Filius
Dei bonus est. »
Palladius dixit: « Quis potest hot negare? »

Eusebius episcopus dixit: « Bonus est ergo Deus
Filius Dei. »
Palladius dixit: « Bonus Pater bonum Filium
genuit. »
30.
Ambrosius episcopus dixit: « Et nos bonos
genuit [(Gen. I, 31)] ; sed non secundum divinitatem.
Deum bonum Dei Filium dicis. »
Palladius dixit: « Filius Dei bonus est. »
Ambrosius episcopus dixit: « Vides ergo quia
Christum bonum, bonum filium, non bonum Deum
dicis; quod a te quaeritur. » Et addidit: « Qui bonum
Filium Dei Deum non confitetur, anathema. »
Omnes episcopi dixerunt: « Anathema. »
31.
Item recitavit: « Solum potentem. »
Ambrosius episcopus dixit: « Potens est Filius
Dei, an non? »
Palladius dixit: « Qui omnia fecit, non est potens?
Qui omnia fecit, minus potest? »
Ambrosius episcopus dixit: « Ergo Arius male
dixit. » Et addidit: « Vel in hoc damnas Arium? »
Palladius dixit: « Unde scio qui sit? Ego pro me
respondeo tibi. »
Ambrosius episcopus dixit: « Filius Domini Dei
Deus potens est? »
Palladius dixit: « Potens. »
Ambrosius episcopus dixit: « Deus bonus est? »
Palladius dixit: « Jam dixi Filium Dei unigenitum
esse potentem. »
Ambrosius episcopus dixit: « Dominum potentem. »
Palladius dixit: « Filium Dei potentem. »
32.
Ambrosius episcopus dixit: « Potentes et homines
sunt; scriptum est enim: Quid gloriaris in
malitia, qui potens es in iniquitate [(Psal. LI, 3)]
? Et
alibi: Cum infirmor, tunc potens sum [(II Cor. XII, 10)]
.
Illud a te requiro, ut confitearis Dominum potentem
esse Christum Dei Filium: aut si negas,
astrue. Nam qui unam potentiam dico Patris et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.