PL 16, col. 938
Epistolarum classis I (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
subreptum, confirmet sententiam suam. Dicat
ergo unigenitum Christum Dei Filium Deum verum. »
Secundianus dixit: « Jam dixi. Quid mihi extorquere
vis amplius? »
Ambrosius episcopus dixit: « Quid dixisti? Certe
si dixisses tanta, quod gloriose dicitur, saepe
repetendum est. »
Secundianus dixit: « Dictum est: Sit sermo vester,
est est, non non [(Matth. V, 37)]
. »
72.
Ambrosius episcopus dixit: « Qui dicit ipsum
Patrem Filium, sacrilegus est. Hoc a te quaero,
ut dicas de Deo vero Deum verum Dei Filium natum. »
Secundianus dixit: « Ego Filium a Deo genitum,
dicente ipso: Genui te [(Psal. CIX, 3)]
; et confitentem
se genitum esse, dico. »
73.
Ambrosius episcopus dixit: « A Deo vero
Deus verus est? »
Secundianus dixit: « Et cum nomini etiam addis, et
verum, audis qualis in te fides sit, et christianus es? »
Eusebius episcopus dixit: « Qui negavit illum
Deum verum? Arius et Palladius negavit. Tu si
Deum 805 verum credis, debes simpliciter designare.
74.
Ambrosius episcopus dixit: « Si non dixeris
Deum verum de Deo vero natum esse, Christum
negasti. »
Secundianus dixit: « Interrogatus de Filio, dedi
responsum: quemadmodum deberem profiteri, respondi.
Habemus vestram expositionem, afferemus,
legatur. »
Ambrosius dixit: « Hodie afferre debueras, caeterum
tu subterfugere conaris. Professionem a me
exigis; et professionem a te exigo. Deus verus est
Dei Filius? »
Secundianus dixit: « Unigenitus est Deus Dei
Filius. Et ego eum interrogo: Unigenitus est? »
75.
Ambrosius episcopus dixit: Ratio permoveat
« nos, et impietas et insipientia tua. Cum dicis
Deum verum unigenitum, non Deum verum
dicis: sed verum unigenitum. Ac per hoc, ut
istam adimas quaestionem, ita responde: Ex Deo
vero Deus verus est? »
Secundianus dixit: « Ergo Deus Deum non genuit?
Deus verus ille qui est, quod est, genuit;
unum verum, unigenitum Filium genuit? »