PL 16, col. 968

Epistolarum classis I (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

mei probabile judicabunt, qui sacramento publico
tuti sunt.
7.
« Sed divus Constantius idem fecisse dicitur.
Caetera potius illius principis aemulemur: qui nihil
tale esset aggressus, si quis ante se alius deviasset. 830
Corrigit enim sequentem lapsus prioris,
et de reprehensione antecedentis exempli nascitur
emendatio. Fas fuit ut parens ille clementiae vestrae
in re adhuc nova non caveret invidiam. Num potest
etiam nobis eadem defensio convenire, si imitemur,
quod meminimus improbatum?
8.
« Accipiat aeternitas vestra alia ejusdem principis
facta, quae in usum dignius trahat. Nil ille
decerpsit sacrarum virginum privilegiis, replevit
nobilibus sacerdotia, Romanis ceremoniis non negavit

impensas, et per omnes vias aeternae Urbis laetum
secutus senatum, vidit placido ore delubra,
legit inscripta fastigiis deorum nomina, percontatus
est templorum origines, miratus est conditores.
Cumque alias religiones ipse sequeretur, has servavit
imperio; suus enim cuique mos, suus cuique
ritus est. Varios custodes urbibus et cultus mens
divina distribuit. Ut animae nascentibus, ita populis
fatales genii dividuntur. Accedit utilitas, quae maxime
homini deos asserit. Nam cum ratio omnis
in operto sit, unde rectius quam de memoria atque
documentis rerum secundarum cognitio venit numinum?
Jam si longa aetas auctoritatem religionibus
faciat, servanda est tot saeculis fides, et sequendi
sunt nobis parentes, qui secuti sunt feliciter suos.

9.
« Romam nunc putemus assistere, atque his

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.