PL 160, col. 555

De scriptoribus ecclesiasticis (Sigebertus Gemblacensis), J. P. Migne

ipso Benedicto missus ad Gallias, cum Mauro ejus monacho,
Vitam ipsius Mauri monachi descripsit.
CAP. XXXIII.
Marcus poeta, familiaris Benedicti
Casinensis, Vitam ejus a Gregorio descriptam defloravit
heroico breviloquio, et pauca superaddidit.
CAP. XXXIV.
Orentius Commonitorium fidelibus
scripsit metro heroico, ut mulceat legentem suavi
breviloquio.
CAP. XXXV.
Jordanus, episcopus Gothorum,
scripsit Historiam; in primo ejus libro gesta Romanorum,
in secundo vero originem et gesta Gothorum
recensens, usque ad finem regni eorum.
CAP. XXXVI.
Joannes, sub sua et sui amici Basilii
persona, scripsit dialogum de honore et onere sacerdotii,
et quanta sit dignitas et potestas vel gravitas

sacerdotum.
CAP. XXXVII.
Boetius, vir consularis, conferendus
vel praeferendus philosophis et saecularibus et
ecclesiasticis, quia ambiguos esse facit an inter saeculares,
an inter ecclesiasticos scriptores fuerit illustrior.
Laudent eum saeculares, quod Isagogas,
Perihermenias, quod Categorias transtulerit de Graeco
in Latinum et exposuerit; quod Topica Ciceronis
exposuerit, quod Antepraedicamenta, quod libros De
topicis differentiis, De cognatione dialecticae et rhetoricae,
et distinctione rhetoricorum locorum, De
communi praedicatione potestatis et possibilitatis,
De categoricis et hypotheticis syllogismis libros et
alia multa scripserit, quod arithmeticam et musicam
Latinis scripserit. Nos ecclesiastici laudamus

eum quod librum De sancta Trinitate scripserit,
quod exsiliatus a Theodorico, Gothorum et Italorum
rege, pro eo quod tueri volebat libertatem Romanae

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.