PL 160, col. 937
De laude et inventione sanctae crucis (Berengosus Trevirensis), J. P. Migne
ante se quasi servos, ac servos, prophetiam praemisit
et legem, quando ad praeparandam hominis coelestis
patriae viam, primo ad Abraham, secundo ad
Moysen, tertio venit ad Mariam. Ex qua videlicet,
ne vel homo ex passionibus, vel Deus lateret ex virtutibus,
verum se Deum et hominem humanis praesentavit
obtutibus, ut nullis rerum praepedientibus
obstaculis, et homo probaretur ex angustiis, et Deus
ex miraculis. Per hoc namque quod, pro nostra salute
passurus, arborem crucis ascendit, procul dubio
purum se hominem ostendit; per hoc autem,
quod mortem suam resurrectionis gloria calcavit,
verum se Deum esse monstravit. Sed et hoc divinitati
illius non minus debet attitulari, quod ipsa passionis
suae dies ad horam videbatur obtenebrari, in
qua pro redimenda generis humani substantia passus
est cruce, clavis et lancea. Haec quippe sacrosancta
salutis humanae sunt stigmata, quibus nobis
verus Isaac coelestis medicinae oleum deferebat ac
stigmata, quando sicut aries inter vepres, peccatorum
crucis cornibus haerens, sanare dignatus est omne caput languidum, et omne cor moerens
[(Isai. I)]
.
Haec sunt illa stigmata, quibus in ara crucis summus
Sacerdos sacerdotum genus humanum in uno
homine voluit liberare per totum, quando sacrificio
singulari et gratia communi in uno consuluit omnibus,
et in omnibus uni. Haec etiam illa stigmata,
quibus Dei Filius inaestimabile nobis paternae dilectionis
ostendit signum, quando peccata nostra pertulit
in corpore suo super lignum [(I Petr. II)]
, ut antiquus
hostis in seipso eo acrioris atro ejus invidiae tormento
cruciaretur, quo eodem ligno, quo vicerat,
vinceretur.
CAPUT II. Qualiter lignum crucis ab Helena regina inventum, vel a Judaeis prius fuisset absconditum, et de propositione trium errorum, secundum triplex ejusdem ligni mysterium
Unde, sicut illa passionis Dominicae dies universo
mundo quondam erat optabilis, ita et ista dies sacratissima
non minus nobis debet esse venerabilis:
quomodo sicut in illa die Salvator noster opus nostrae
redemptionis implevit, ita et in hac die lignum
Dominicum nobis manifestare decrevit. Et ideo dies
ista eo festivius a nobis debet celebrari, quo in ea
lignum idem Dominicum debuit, Christo revelante,
nudari, maxime cum de hac die nihil aliud Scriptura
loquatur divina, nisi quod hodie crux Domini
inventa est ab Helena regina. Sicut enim in catalogo
sanctorum praesentis diei Kalendarium testatur, Inventio
S. crucis dies ista vocatur, quoniam hodierna
die eadem crux probatur inventa, in qua generis
humani substantia Christi fuit passione redempta.
Sed quoniam multis adhuc videtur incognitum,
quare a Judaeis lignum illud Dominicum jam diu
fuisset absconditum, ideo nunc causas causis, et res
opponentes rebus, pro modulo nostro pauca de pluribus
inde dicemus. Scitis etenim quia, sicut perfidia
inimica est fidei, et vitium virtuti; sic Judaica