PL 160, col. 947
De laude et inventione sanctae crucis (Berengosus Trevirensis), J. P. Migne
Ergo, quamvis de Moyse et filia Pharaonis semel
et secundo sermo sit nobis, adhuc tamen tertio cum
eis locuturi pusillum, brevi sermone et illam tangemus
et illum. Sciendum est enim quod idem
puer regio vestitus cultu, formosus in habitu, sed
formosior erat in vultu, specie scilicet et pulchritudine
sua illum praefigurans Dominum, de quo scriptum
est: Speciosus forma prae filiis hominum [(Psal.
XLIV)]
. Unde mirum non est quod, per antiquae divinitatis
consilium, filia Pharaonis eum sibi adoptavit
in filium, quoniam idem filius adoptionis, filium
illum praefiguraverit in spe, de quo scriptum est: Filius meus es tu, ego hodie genui te
[(Psal. II)]
. Proinde
sub typo illius, qui habitare facit sterilem in
domo, matrem filiorum laetantem [(Psal. CXII)]
, patri
suo Pharaoni eumdem offerebat infantem, rogans videlicet
ut per intimum paternae charitatis amorem
imperii sui eum faceret successorem. Sicque translatus
in domum Pharaonis, nequaquam ibi regalibus
privatus est bonis, impleta scilicet in eo illa
prophetica sententia: Non privabit bonis eos qui
ambulant in innocentia [(Psal. LXXXIII)]
. Ut enim Josephus
refert in libris Antiquitatum, in domo Pharaonis
magnum habebat principatum, typice videlicet
illum designans de quo propheta dicit egregius: Factus est principatus super humerum ejus
[(Isa. IX)]
.
Unde licet Pharao generis illius nobile ignoraret
stemma; pro gratia tamen filiae, regni sui imponebat
diadema, impleto scilicet in seipso quod sermo
testatur evangelicus: Auferetur ab eo regnum, et dabitur
genti facienti fructus ejus [(Matth. XXI)]
. Quod
etiam idem Moyses bene nobis in sua protinus
actione monstravit, dum regale illud diadema in terram
projiciens, pedibus conculcavit, significans videlicet
quod in solio terreni regni nequaquam terreno
successurus esset homini, qui accepturus erat
regnum decoris, et diadema speciei de manu Domini.
In quo scilicet facto regnum diaboli quandoque
destruendum esse praevidit, dum coronam, quam
Pharao sibimet imposuit, pedibus contrivit, typice
videlicet nobis insinuans quod per virtutem crucis
illum semper conteremus atrociter, de quo Apostolus: Deus,
inquit, conteret Satanam sub pedibus vestris
velociter [(Rom. XVI)]
.
CAPUT XIV Tres hi viri, Joseph, Isaac et Moyses, secundum prophetiam eorum et legem, de mysterio crucis disparem quidem sermonem, ac parem habuerunt mentem.
Ecce sicut per aenigmata verborum spiritualium
in explanatione trium virorum, de uno currebamus
ad alium, ita nunc nobis congruum videtur et opportunum
ut eosdem viros simul hic colligamus in
unum. Sed, quoniam iidem viri, Joseph scilicet,
Isaac et Moyses, in tribus personis figuras habuerunt