PL 160, col. 950

De laude et inventione sanctae crucis (Berengosus Trevirensis), J. P. Migne

Potum dabis nobis in lacrymis in mensura
[(Ibid.)]
. Et
ideo necesse est nobis ut per gratiam Dei omnipotentis
praeceptis Dominicis implere studeamus hydrias
mentis; ita videlicet, ut per duplicem legis et
gratiae nummum bonis operibus impleamus eas
usque ad summum. Alioquin deficientibus caeremoniis
legis Hebraeae, frustra pro nobis nuptiae factae
sunt in Cana Galilaeae [(Joan. II)]
, nisi in Ecclesia Dei
ex bona conversatione credentium, quotidie impleantur
nuptiae discumbentium. Sed quoniam in
mysterio Dominicae passionis et crucis duplex nobis
gratia est data, ut in sacramentis Dominicis nec
vino debeamus carere nec aqua, ideo utraque deferenda
sunt in obsequium Dei, ne vel lex desit gratiae,
vel gratia legi. Sciendum est quippe quia, si

vel ab uno vel ab alio vinum solummodo deferatur
in sacrificium Redemptoris, sanguis ejus incipit esse
sine nobis. Si vero aqua sola vel illo ministretur aut
isto, sola plebs incipit esse sine Christo. Et ideo,
sicut in ipsa sanctae matris Ecclesiae didicimus schola,
in sacrificium Domini, nec vinum solum, nec
aqua deferenda sola, sed utrumque potius simul
misceatur, ut ex utroque unum sacramentum spiritali
sanctificatione perficiatur. Ad hoc enim, sicut
habemus ex traditione fidelium, in convivio nuptiarum
aqua in vinum, et lex mutabatur in Evangelium,
ut et nos in aliam imaginem ita transformemur ab
Omnipotente, ut, sicut quandoque in corpore, ita
nunc mutemur in mente. Sed sciendum est quod lex
in Evangelium, et aqua conversa in vinum, primo

deferri [debet] ad architriclinum, quoniam in Ecclesia
Dei, quae in tribus ordinibus triplex habet triclinium,
in figura doctorum principale videtur habere dominium.
Cum enim archos Graece, princeps dicatur
Latine, pastoribus Ecclesiarum nomen istud bene
videtur convenire, quia super tres principales ordines
dignitatum in triclinio Ecclesiae solent habere
principatum. Unde quia tunc spiritaliter ex aqua vinum
est factum, quando mysterium Dominicae passionis
et crucis videbatur esse peractum, dignum
fuit ut gratia, quae prius in aqua latebat a [ac] vino, a
filiis Ecclesiae primum deferri deberet architriclino.
Alioquin in eodem vino et aqua frustra nobis esset
duplex gratia servata, nisi vinum illud ex aqua nobis

huc, et sibi deferretur illuc, de quo scriptum est: Tu autem servasti bonum vinum usque adhuc
[(Joan. II)]
.
Tale quippe vinum non coriis putribus, sed novis
potius debetur in utribus; quoniam bene sibi cavere
debet omnis fidelium coetus, ne in novos utres vinum
faciat vetus. Quid autem per novos utres, nisi
novi signantur homines, si tamen innovati per gratiam
Dei omnipotentis, non novitatem corporis, sed
novitatem habeant mentis? Qui enim per mortem
crucis olim mortuos suscitaverat putres, ipse ad
excipiendum sanguinem suum novos semper exigit
utres, qui ad eamdem formam in novum hominem
renoventur a veteri, per quam innovati sunt Petrus,
Paulus et caeteri. Unde, ne utres cordium nostrorum
utribus illis dispares inveniantur, de quibus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.