PL 160, col. 956
De laude et inventione sanctae crucis (Berengosus Trevirensis), J. P. Migne
sunt ei peccata multa, quoniam dilexit multum [(Luc. VII)]
,
continuo ad unius Dei conversus est cultum;
quia, ne diversis idolis ultra sacrificaret in
templo idolorum communi, non multis postea diis
voluit sacrificare, sed uni. Ab illo quippe die coram
Deo nolens facere reum, in personis trinum, et in
majestate unum adoravit Deum, dum in amore Conditoris
cor ejus eo magis erat innixum, quod nihil
aliud scire voluit, nisi Christum Jesum, et hunc crucifixum [(I Cor. II)]
.
Sic igitur, cum quotidianis profectibus
de virtute in virtutem, et de salute cresceret
in salutem, factum est ut in orbe terrarum eo fieret
ubique potentior, quo in servitio Conditoris coepit
esse ferventior. Unde, quia cogitatione humilis, et
operatione fidelis servivit in terris, cui angeli famulantur
in coelis; ideo pro hac novae conversationis
exsecutione fideli factus est thronus ejus, sicut dies
coeli [(Psal. LXXXVIII)]
. Sed quia sic per fidei cultum
et boni operis fructum Christianis intulit gaudium,
et idololatris luctum, ideo et nos majores gratias pro
eo agere debemus gratiae Conditori, quo fidelis
ipsius et sibi proficiebat et nobis. Totum enim orbem
ad eamdem pene perduxerat fidem, qua [per]
beatum Silvestrum pontificem ipse instructus, pridem
sciens videlicet quia, sicut virtus totius vestimenti
pendet in stamine, sic in fide Christi tota salus
pendet animae.
CAPUT V. Constantinus matrem suam B. Helenam, pro inquisitione ligni Domini, Jerosolymam misit, quae ubi eo pervenisset, magno studio est de sancta cruce apud Judaeos percunctata.
Igitur cum per arcanum antiquae Divinitatis
archisterium Constantinus imperator Romanum
quondam rexisset imperium, ob fidei semen hac et
illac ubique spargendum, de gente in gentem, et de
regno transivit in regnum [(Psal. CIV)] ; dum pro fidelibus
hilaris, et pro infidelibus tristis, fidem sanctae
Trinitatis illis insinuavit et istis. Interim autem,
cum tali modo pro Judaeis laboraret ac gentibus, lignum
Dominicum inquirere coepit a sapientibus, eo
studiosius scilicet cupiens ejusdem crucis venerari
memoriam, quo per eam ab hostibus suis antea
meruit habere victoriam. Sed quoniam ipse pro
fide Christi et negotiis imperii animum suum in
plura divisit, ideo beatam Helenam matrem suam
pro se Jerosolymam misit, ut eo studiosius ibi Dominicam
inquireret crucem, quo ad hanc inquisitionem
ipsum crucifixum ostensorem haberet ac ducem.
Beata igitur Helena sapienti usa consilio, statim
interius Deo et exterius obedivit filio; dum non
solum valida manu pro eadem inquisitione Jerosolymam
ivit, sed etiam a Judaeis, ubi lignum Domini
cum esset, diligenter inquisivit. Quae enim de vitiis
ad virtutes jam tunc bene operando transivit, non
immerito thesaurum illum Divinitatis inquisivit, inquisitum
invenit, inventum custodivit. Unde ut et
nos cum ea quasi de tenebris properemus ad lucem,
dicere debemus qualiter ipsa eamdem invenit