PL 161, col. 54
Decretum (Ivo Carnotensis), J. P. Migne
episcopos in Hibernia catholicae Ecclesiae: « Igitur
veritatem nativitatis Christi quicunque a perverso
errore Nestorii revertuntur, coram sancta fraternitatis
vestrae congregatione fateantur, eumdem Nestorium
cum omnibus suis sequacibus ac reliquas
haereses anathematizantes. Venerandas quoque
synodos, quas universalis Ecclesia recipit, se recipere
et venerari promittant; et absque ulla dubitatione
sanctitas vestra eos, servatis eis propriis
ordinibus, in suo coetu recipiat: ut dum et per sollicitudinem
occulta mentis eorum discutitis, atque
eos per scientiam veram recta quae tenere debeant
docetis et per mansuetudinem nullam eis contrarietatem
vel difficultatem de propriis suis ordinibus facitis,
eos ab antiqui hostis ore rapiatis. » Habemus
simile quid ex epistola Cyrilli missa Maximo diacono
Antiocheno: « Didici a diligendo mihi Paulo
monacho, quia recusat pietas tua usque hodie communionem
reverendissimi episcopi Joannis amplecti,
pro eo quod quidam in Antiochena Ecclesia male
adhuc cum Nestorio vel sentiant, vel jam senserint
quidem, sed forsitan resipuerint. Probet igitur tua
modestia utrum aliquando colligi nude ac irreverenter
cum Nestorio sentiant, et invicem colloquantur,
licet aliquando cauteriatam habuerint conscientiam:
colligantur autem [ melius, nunc, quia in Graeco νῦν],
nec acta poenitentia super iis in quibus subrepti sunt,
quamvis confiteri fortasse revereantur excessum. »
Infra: « Ut autem non aestimemur amare contentionem,
amplectamur episcopi reverendissimi Joannis
communionem, indulgentes ei, et causa dispensationis,
ejus negotium non subtilius vel districtius,
sive vehementius erga se recognoscentis agatur. Dispensationis
enim gratia, sicut dixi, eget negotium
multum. » Ejusdem ad Gennadium presbyterum et
Archimandritam: « Dispensationes [(1, q. 7, c. Dispensationes)]
rerum nonnunquam cogunt parum
quid a debito quosdam foras exire, ut majus aliquid
lucrifaciant. Sicut enim ii qui mare navigant tempestate
urgente, navique periclitante, anxiati quaedam
exonerant, ut caetera salva permaneant; ita et
nos cum non habemus salvandorum omnium negotiorum
penitus certitudinem, despicimus ex his
quaedam, ne cunctorum patiamur dispendia. » Et
infra: « Et hoc scribo cognoscens quod pietas tua
tristetur in sanctissimum et Dei cultorem fratrem et
comministrum nostrum Proculum episcopum, eo
quod admiserit Heliensium Eguminum, quem quidem
Ecclesiae leges Palestinae praepositum non noverunt. »
Et infra: « Igitur ne refugiat pietas tua sanctissimi
et Deo amicissimi Proculi episcopi communionem. Una
enim fuit cura mihi et sanctitatis ejus, et dispensationis
modus nulli sapientium displicuit. » Eadem
discretionis moderatione Romani pontifices, qui
translationes episcoporum, quae districte apostolicis
et canonicis sanctionibus prohibitae ante fuerant,
majori Ecclesiae utilitati consulentes fieri permiserunt.
Alii etiam quosdam episcopos a praedecessoribus
suis depositos, propter honestatem personarum