PL 161, col. 57

Decretum (Ivo Carnotensis), J. P. Migne

enim Nicaena secundo capitulo dicit, quoniam frequenter
sive ex necessitate, sive alio quolibet modo
transgredi contingit homines ecclesiasticos canones.
Et papa Gelasius dicit, quoniam ubi necessitas non
est, inconvertibilia maneant sanctorum Patrum decreta.
Et sanctissimus papa Leo in eodem spiritu
praecepit dicens: Ubi necessitas non est, nullo modo
violentur sanctorum Patrum statuta. Ubi vero necessitas
fuerit, ad utilitatem Ecclesiae qui potestatem
habet, ea dispenset. Ex necessitate enim fit mutatio
legis. Et Felix papa: Contemplari oportet,
quod ubi occurrit necessitas, saepe constitutiones
Patrum transgredimur. Et Carthaginensis synodus
XXXV capitulo dicit: Praecipimus ut clerici rursus in
Ecclesiam recipiantur, quamvis primum in synodo

depositi fuerint. Synodus etiam synodum solvit
propter unitatem et pacem Ecclesiae. Et Innocentius
papa quinto capitulo dicit: Qui promoti sunt a Bonoso
haeretico, recipiantur iterum, ne scandala in Ecclesia
pullulent. Non solum autem pro haeresi depositis
apostolica sedes haec paci ecclesiasticae studens,
adjutorii manum porrexit; sed et orthodoxis sacerdotibus
et patriarchis ad eam confugientibus, sicut
et nunc Photio fecit, usitata miseratione subvenit.
Nostis enim quod magnum Athanasium Alexandrinum
episcopum, et Cyrillum, et Polycronium Hierosolymitanos,
et Joannem, quae charitas vestra
Chrysostomum vocat, et Flavianum, a synodo depositos
apostolica sedes in pristinum honorem restituit.

Si igitur qui a Donatistis et Bonoso ordinati,
et a liminibus orthodoxae Ecclesiae a synodo plenaria
sequestrati, ab alia synodo recipiuntur, et in
catalogo sacerdotum habentur, ne Ecclesia diminutionem
vel divisionem patiatur; quanto magis orthodoxae
fidei viros, et immaculatae vitae non oportet
contemnere, sed ad pristinum honorem revocare?
Sicut enim apostolica sedes haec, semel accipiens
claves regni coelorum, a primo et magno pontifice
Jesu per principem apostolorum Petrum, dicente ad
eum: Tibi dabo claves regni coelorum; et quodcunque
ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis;
et quodcunque solveris super terram, erit solutum et
in coelis [(Matth. XVIII)]
; habet potestatem universaliter
ligandi et solvendi, et secundum Jeremiam, evellendi

et plantandi [(Jer. I)] . Et propter hoc et nos
ejusdem potestate principis apostolorum Petri
utentes, cum omni Ecclesia nostra mandamus vobis,
et sanctissimis fratribus nostris patriarchis Alexandriae,
Antiochiae, et Hierosolymorum, et caeteris episcopis,
et omni plenitudini Constantinopolitanae Ecclesiae,
secundum petitionem vestram Photium patriarcham
fratrem et consacerdotem nostrum nos in
communionem recipere. » Item: « Recipite eum sine
excusatione; nullus excuset pro synodis contra eum
peractis, nullus sanctorum praedecessorum meorum
Nicolai et Adriani sententias contra eum causetur.
De ipso enim subreptum est illis, nullus contra eum
subscriptiones vestras occasionem schismatis habeat:
omnia enim ut infecta et irrita facimus, et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.