PL 161, col. 59

Decretum (Ivo Carnotensis), J. P. Migne

contra apostolos usurpaverit. Si quae vero sententiae
de forensibus legibus insertae sunt, quae judicium
sanguinis contineant, non ad hoc insertae sunt, ut
ecclesiasticus judex per eas aliquem debeat condemnare;
sed ut ex eis assertionem canonicorum
faciat decretorum. Hinc attendens quanta poenitentia
puniendum sit facinus illud vel flagitium, quod
judicant judices saeculi, morte vel membrorum mutilatione

7 CAP. 1. - Quaedam in Scripturis sanctis sic esse posita, ut scirentur et crederentur; quaedam sic jussa, ut observarentur; quaedam prohibita, ne fierent. De speculo Augustini.

Quis ignorat in Scripturis sanctis, id est legitimis,
propheticis, evangelicis et apostolicis, auctoritate
canonica praeditis, quaedam sic esse posita, ut tantum
scirentur et crederentur: ut est, quod in principio
fecit Deus coelum et terram [(Gen. I)]
. Et quod, in principio erat verbum
[(Joan. I)]
; et quaecunque
facta divina vel humana tantummodo cognoscenda
narrantur. Quaedam vero sic esse jussa, ut observarentur,
prohibita ne fierent. Ut est: Honora
patrem et matrem; et: Non moechaberis [(Exod. XX;
Ephes. VI)]
. Horum autem quae jubendo et vetando

scripta sunt, alia sunt sacramentorum velata mysteriis:
quae multa Veteris Testamenti populo illi
facienda mandata sunt; neque a populo Christiano
nunc fiunt, sed tantummodo intelligenda requiruntur
atque tractantur: sicut est Sabbatum ad visibilem
vacationem, sicut est azyma in pane sine fermento,
pascha in ovis occisione; sic tot genera
sacrificiorum ciborumque vetandorum, et neomeniae,
et annuae solemnitates, quas observant nuncusque
Judaei: et illae justificationes, quae non ad opera
justitiae proprie pertinent, sed aliquid significare
intelliguntur. Quis enim Christianus septimo anno
cogitur servum reddere libertati, et si discedere ille
noluerit, ejus auriculam subula pertundere ad postem,

et caetera hujusmodi? Alia vero etiam nunc
facienda sunt, si facienda praecepta sunt; nec
facienda, si prohibita, qualia sunt illa, quae dixi: Honora patrem et matrem;
et: Non moechaberis. De
his igitur quae ita sunt posita in litteris sacris, vel
jubendo, vel vetando, vel sinendo, ut etiam nunc, id
est tempore Novi Testamenti ad vitam piam exercendam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.