PL 161, col. 65

Decretum (Ivo Carnotensis), J. P. Migne

praeter eum alteri, sacerdotii nomen et officium
deputamus. Factus est enim mediator Dei et hominum [(I Tim. II)]
,
et reconciliator ad pacem, semetipsum
Deo et Patri pro nobis offerens in odorem
suavitatis [(Ephes. V)]
. Ideoque dicebat: Sacrificium
et oblationem noluisti, holocausta pro peccato non
tibi placuerunt, corpus autem perfecisti mihi. Tunc
dixi: Ecce venio. In capite libri scriptum est de
me, ut faciam Deus voluntatem tuam [(Psal. XXXIX)]
.
Obtulit enim proprium corpus non pro se, sed pro nobis, in odorem suavitatis.
Nam qua pro se
oblatione vel sacrificio indigeret, ab omni peccato
liber ut Deus existens: Quod si omnes peccaverunt
et egent gratia Dei [(Rom. V)]
, secundum hoc quod
sumus ad mutabilitatis excessum proniores effecti,

peccatis aegrotavit humana natura, ipse vero non
ita; ideoque nos gloria ejus eguimus: cur erit ultra
jam dubium quod Agnus verus pro nobis sit
immolatus? Qui dicit autem, quia seipsum tam pro
se quam pro nobis obtulerit [(Isai. LIII)] , nullatenus
impietatis crimen effugiet, cum nihil prorsus iste
deliquerit, nec ullum fecerit omnino peccatum.
Qua igitur eguerat oblatione; nullo suo exstante
facinore, pro quo si esset, satis admodum convenienter
offerret. De spiritu quoque cum dicit: Ille me clarificabit
[(Joan. XVI)]
, hoc rectissime
sentientes, unum Christum et filium, non velut alterius
egentem gloria, confitemur a Spiritu sancto
gloriam consecutum; quia Spiritus ejus nec melior,
nec superior ipso est. Sed quia humana opera faciens,

ad demonstrationem suae Deitatis virtute
proprii Spiritus utebatur, ab ipso glorificari dicitur,
quod virtus sua vel disciplina quaelibet unumquemque
clarificet. Quamvis enim in sua sit substantia
Spiritus ejus, et intelligatur in persona proprietas
juxta id quod Spiritus est, et non Filius, attamen 10
alienus non est ab illo. Nam Spiritus appellatus
est veritatis [(Joan. XIV)] , et veritas Christus est.
Unde et ab isto similiter, sicut ex Deo Patre procedit.
Denique hic ipse Spiritus etiam per sanctorum
manus apostolorum miracula gloriosa perficiens,
Dominum glorificavit Jesum Christum, postquam
ascendit in coelum. Nam creditus est Christus
natura Deus existens, per suum Spiritum virtutes

efficiens. Ideoque dicebat: De meo accipiet, et annuntiabit
vobis [(Joan. XVI)]
. Nequaquam vero participatione
alterius, idem Spiritus sapiens aut potens
dicitur, quia per omnia perfectus est, et nullo prorsus
indigens bono. Nam paternae virtutis et sapientiae,
id est Filii, Spiritus creditur: et ideo ipsa re
et subsistentia virtus et sapientia comprobatur. Igitur
quia Deum carni unitum juxta subsistentiam
sancta virgo corporaliter peperit, idcirco eam Dei
Genitricem esse profitemur. Non quod Verbi natura
existendi principium de carne sortita sit: Erat
enim in principio Verbum, et Verbum erat apud
Deum, et Deus erat Verbum [(Joan. I)]
, et ipse
est conditor saeculorum, Patri coaeternus, et
universitatis creator. Sed quod, ut superius diximus,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.