PL 162, col. 1057

Vita (Baldricus Dolensis), J. P. Migne · Vita altera (Andreas Fontis Ebraldi), J. P. Migne

fratres disposuit, et sorores, et ibat. Confortabat
omnes in Domino, et singulos affabatur ore benevolo.
Commendabat transitum suum condiscipulis,
et hortabatur ne unquam tepescerent a bonis institutis.
26.
Habitis ad sexum utrumque sermonibus, sacra
communione percepta, in consummatione probabili,
in hujusmodi videlicet salutationibus, et bonis
exercitationibus se expendens, invaletudine ingravescente,
imo Deo suum alumnum invitante, in loco
qui dicitur Ursanum, inter manus singultuosi

metropolitanum, luculento sermone, magistri
Roberti Vita; descripta etiam compendiose ejus
recitanda conversatione et morum honestate: libet
etiam sub brevitate ad posterorum recordationem
revocare, qualiter circa finem vitae se habuerit,
qualiterve ex hoc mundo migraverit. Hoc
tamen hujus operis lectori notum facio, quia non
omnia quae dicenda erant, in hoc tractatu notabo;
sed potius quae dicenda sunt, breviter significabo;
nam si cuncta quae in ultimo vitae suae anno
per eum Dominus operari dignatus est, per singula

vellem recitare, fateor quia tanto pressus
pondere, etiam nolens succumberem. Sed quoniam
ad haec investiganda, ingenioli mei pene
nulla est scientiola; ipsius de quo locuturus sum,
intercedentibus meritis, Spiritus sancti adsit mihi
gratia.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.