PL 162, col. 1061

Vita altera (Andreas Fontis Ebraldi), J. P. Migne

senatus coadunatus fuerat, et appropinquante
jam fine Octobr., V Kalend. Novembr. quod a memorato
senatu quaesierat, alumnus noster non sine
religiosorum virorum complevit consilio. Elegit
itaque ad tanti honoris dignitatem Petronillam de
Camilliaco, quae relictis paternis rebus, ejus discipula
fuerat, a conversationis suae pene initio,
praecedente tamen nonnullorum sapientum sano
consilio, dicens: « Dignum quippe mihi videtur,
ut quae portavit mecum laborem peregrinationis
et paupertatis, portet etiam pondus qualecunque
consolationis nostrae et prosperitatis. Licet enim

monogama fuerit, cogente tamen necessitate, nulla
mihi convenientior videtur huic praelationi. Novit
enim prae caeteris donaria nostra, et juxta Apostolum abundare, et penuriam pati
[(Phil. IV, 12)]
. Scit enim
sapientibus tempestivum responsum dare, scit et
idiotis opportune condescendere. »
8.
Postquam vero quod fecerat doctor egregius,
deforis auditum est, non solum fratres nostri, verum
etiam saeculares, hujuscemodi electionem laudaverunt.
Demum etiam postquam electio facta fuerat
ad notitiam ejusdem Petronillae, longum est disserere
qualiter fugere voluerit, vel quibus modis
suam electionem detrectare tentaverit. Timebat
namque non irrationabiliter (quod timendum erat)
tanti status honoris inaestimabile onus suscipere.

Metuebat ex una parte, utpote sapiens mulier, suam
imbecillitatem. Considerabat ex altera parte inaestimabilem
ipsius praelationis magnitudinem. Quid
plura? Licet multum repugnans, tandem, annuente
Deo, suorum precibus convicta, vel, quod verius est,
magistri Roberti obedientia constricta, acquievit.
Multa etiam sunt relatu digna, quae de ejus conversatione
possem narrare. Sed quia filium ejus, quamvis
indignum, me esse confiteor, taceo interim;
ne, quod absit! caput ejus, adulationis oleo judicer
impinguare. Electione itaque charissimae matris nostrae,
communi religiosorum virorum consensu
hoc modo perpetrata, unusquisque remeat ad propria.

9.
Dehinc non longo post tempore cum saepedictus
Robertus coepisset, propitiante Deo, ex infirmitate
sua aliquantulum meliorari, studuit electionem
quam praediximus, Girardi venerabilis Engolismensium
legati auctoritate firmari; qui non solum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.