PL 162, col. 1068

Vita altera (Andreas Fontis Ebraldi), J. P. Migne

etiam adversariis suis tanta beneficia ultroneus impendebat.
Cum enim dicat Scriptura: Non contristabit
justum, quidquid ei acciderit [(Prov. XII, 21)]
, liquet
patenter, in quanto justitiae culmine vir iste
fuerit, qui nec provocatus injuriis, nec pro amicis,
a recto itineris tramite deviavit. Licet mihi,
fratres, dicere virum hunc in hoc facto S. Samueli
fuisse comparabilem, qui inimicis suis volens reddere
vicem, pro ipsis se promisit facere orationem
[(I Reg. XII, 23)]
.
Non enim discrepabat ab illo qui
ait: Cum his, qui oderunt pacem, eram pacificus [(Psal. CXIX, 7)]
.
Quid ergo nos miseri in ejus congregatione
ante Deum dicturi sumus, qui nec amicos,
sicut debemus, amamus?
22.
Postquam autem pacis amator ab inimicis pacis

quodammodo pacifice discessit, ad locum Ursani,
ad quem tendebat, non sine antecedente fidei dispensatione,
pervenit. Quo in loco circa quindecim dies
cum dilectis sibi filiis et filiabus commoratus, lectioni
et orationi, atque praedicationi, caeterisque
virtutum exercitiis indefessus vacabat. Exspectabat
enim ibidem Petronillam abbatissam, quae a Fonte
Evraldi ad eum venire debebat. Qua veniente, placuit
illi ut ad exteriora loca, praedicationis utilitate
exiret; rogaverant enim eum quidam populi praedicationis
illius verba, non mediocriter famelici, ut
eis praedicationis sanctae beneficium impertire dignaretur.
Ipse vero piis eorum precibus acquiescens,
eorumque desiderabilem famem, cooperante
Deo, satiare desiderans, cum jam coeptum iter ageret,

consociata sibi Petronilla aliisque nonnullis,
quadam die apud Dolensem abbatiam hospitalitatis
gratia pervenit. Quem monachi ejusdem coenobii
laeti suscipientes, hospitalitatis jura ei honorifice
praebuerunt, ut eorum animas praedicationis
sanctae pabulo reficere dignaretur, humillime postulaverunt.
23.
Quorum precibus largus Domini seminiverbius
commotus, altera die cum quibusdam ex suis
sociis in capitulum monachorum ingressus est, ubi
ultimum sermonem, quem ad populum facturus
erat, prolixe faciens, quam dulciter, quam pie, quam
misericorditer, quam devote, quam prudenter, quam
charitative, quam simpliciter, quam discrete, auditores
suos arguendo, obsecrando, increpando, declinare

a malo et facere bonum ipse docuerit, etiam
illi qui interesse meruerunt, fatentur se narrare
non posse. Sed quid mirum, si hoc sermocinium
tam excellenter implevit, per quem Deus tot et tanta
sermocinia, pene incomparabilia, testantibus illis
qui audire meruerunt, mundo praebuerat? Tantam
namque praedicationis sanctae gratiam ei Dominus
donaverat, ut cum communem sermocinationem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.