PL 163, col. 1040

De sacramento altaris (Guillelmus de Campellis), J. P. Migne · Charta (Guillelmus de Campellis), J. P. Migne

Et post quosdam versus: Quod ergo dicitur utramque
speciem opportere accipi, haeresis plane est.
Quamvis enim utraque sacramenta ibi sint secundum
fractionem, et odorem, et calorem, et saporem,
tamen in utraque specie totus est Christus, qui post
resurrectionem quidem ex toto est invisibilis, impassibilis,
indivisibilis: ita ut nec sanguis sine
carne, nec caro sine sanguine, nec utrumque sine
anima humana, nec tota humana natura sine Verbo
Dei sibi personaliter counito. Et ideo licet in alterutra
specie totus sumatur; tamen pro causa praedicta
sacramentum utriusque speciei ab Ecclesia
immutabiliter retinetur. Sunt enim in Ecclesia sacramenta
quae mutari licet: ut de aqua baptismi, de
his speciebus, de oleo consecrationis.

Pacis et concordiae quanta sit virtus, ex eo patenter
agnoscimus, quod pacis turbatores et seminatores

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.