PL 163, col. 1453

De rebus ecclesiae Roffensis (Ernulfus Roffensis), J. P. Migne

atque in eo quod potuit omnibus diebus vitae suae
beneficiis multimodis augmentare non cessavit. Et
cum non amplius in introitu episcopatus sui quam
quinque invenisset in ecclesia S. Andreae canonicos,
die qua saeculo praesenti decessit, plusquam sexaginta
monachos bene legentes et optime cantantes
in servitio Dei et apostoli sui Deum timentes et
super omnia amantes reliquit. Sed inter caetera quae
illis beneficia nonnulla contulit, unum illis dignum
memoria fecit. Fracenham, quod, ut dictum est, ab
alienorum injusta potestate archiepiscopus prudentiae
suae ratione Lanfrancus extorsit, et ad victum monachorum
aeternaliter fore constituit, Gundulfus
episcopus, quia ipsum manerium longinquis regionibus
a Hrovecestra nimis erat remotum, ipsum manerium

in sua ac suorum omnium retinuit manu
successorum; atque pro illo licentia et consilio saepedicti
archiepiscopi Lanfranci Wldeham monachis
aeternaliter dedit; malens quidem sese ac suos successores
annuis laboribus equitando victum ibi tam
longe quaeritare, quam monachos vel ejusdem villae
pauperes homines singulis annis in annonam deportando
fatigare.
De Falchenham.
Inter caetera beneficia ipsius archiepiscopi, Falchenham
quoque sicut supra diximus ab injusta extorsit
Bajocensis episcopi potestate; partim auxilio
magni regis Willelmi, pro qua re Radulfus Cadomensis
monachus ejus tunc existens capellanus,
ad regem ipsum pro ipso auxilio in Northmanniam

fuit transmissus, partim pactione pecuniae videlicet
LX librarum, quas archiepiscopus regi illi promisit
se daturum; unde XXX libras accepit, XXX ei condonavit.
Tandem litteris regis, quas secum Radulfus
episcopo detulit, ac pecunia promissa adeptus est
archiepiscopus ipsum manerium, statim illud constituens
ad victum monachorum, XV reddens firmam
dierum.
Quomodo Willelmus rex filius Willelmi regis rogatu
Lanfranci archiepiscopi concessit et confirmavit
Rofensi ecclesiae S. Andreae apostoli ad victum monachorum
manerium nomine Hedenham; quare
Gundulfus episcopus castrum Rofense lapideum
totum de suo proprio regi construxit.
Aliud quoque beatae memoriae Gundulfus episcopus

non minus memorabile illis contulit beneficium,
sed omni potius omnibus saeculis venturis dignum
veneratione. Castrum etenim, quod situm est in pulchriori
parte Hrovecestrae, pro regia concessione
illius doni, quod saepe dictus archiepiscopus praedictae
Ecclesiae ad victum monachorum disposuerat,
dare manerium videlicet quod situm est in comitatu
de Bucingeham, nomine Hedenham, non enim aliter
ut ratum permaneret ipsi Ecclesiae illud absque
regis concessione potuit dare, quia pater regis illud
dederat archiepiscopo in vita sua tantum, ut sublimatus
fuit in archiepiscopio. Unde Willelmo filio
ejus ipsum patrem succedente in regno, ab archiepiscopo
et episcopo de ejusdem manerii concessione
requisitus, respondit centum libras denariorum habere

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.