PL 163, col. 1456

De rebus ecclesiae Roffensis (Ernulfus Roffensis), J. P. Migne

Hinc autem cum illum qui prius juraverat ad se venire
fecisset, requisitus se perjurum esse similiter
confessus est. Denique mandavit vicecomiti ut reliquos
obviam sibi Londoniam mitteret, et alios duodecim
de melioribus ejusdem comitatus, qui quod
illi juraverant verum esse confirmaverant. Illuc quoque
fecit venire multos ex melioribus totius Angliae
baronibus, quibus omnibus Londoniae congregatis,
judicatum est tam a Francis quam ab Anglis illos
omnes perjuros esse; quandoquidem ille, post quem
alii juraverant, se perjurum esse fatebatur. Quibus
tali judicio condemnatis, episcopus Hrofensis terram
suam ut justum erat habuit. Alii autem duodecim
cum vellent affirmare iis qui juraverant se non consensisse,
Bajocensis episcopus dixit, ut hoc ipsum

judicio ferri probarent. Quod quia se facturos promiserunt,
et facere non potuerunt, judicantibus aliis
sui comitatus hominibus, trecentas libras regi dederunt.
Donationes.
Aegelricus presbyter de Caetham, qui quondam
canonicus ecclesiae S. Andreae exstiterat, pro anima
uxoris suae Godgyfae, et pro eo quod sepelierunt
eam honorifice monachi, dedit eis unam mensam
reddentem XII denarios per annum.
Elfuuine [presbyteri filius] cum uxore sua dederunt
ecclesiae S. Andreae et monachis illic Deo servientibus
unum mariscum infra insulam de Grean
pro animabus suis in perpetuum. Pro quo beneficio

ipsi monachi servitium in fine promiserunt facere,
sicuti pro fratre et sorore.
Golduuinus presbyter de Rovecestra dedit ecclesiae
S. Andreae dimidiam Hagam in Rovecestra pertinentem
ad Freondesberiam. Pro quo beneficio monachi
S. Andreae juxta petitionem suam fecerunt ibidem
filium suum monachum.
Haec conventio habita est inter monachos Roffenses
et uxorem Rodberti Latimarii. Haec mulier tenebat
quamdam terram de Freondesburia, quae post mortem
suam monachis Roffensibus cedere debebat. Diu
ergo ante mortem suam placuit ei ut terram eamdem
redderet S. Andreae et monachis. Monachi vero pro
hac re magis confirmanda dederunt illi LX solidos;
quos postea Brodo presbyter, qui ejus filiam habebat,

callide extorsit, etc. Hujus conventionis sunt testes
Rodbertus presbyter filius Golduuini presbyteri, etc.
Gislebertus clericus de Hedenham concessit ecclesiae
Roffensi S. Andreae tres hidas terrae, quas habuit
in suo dominico in Hedenham, ea conventione
quod quando ipse voluerit fiet ibi monachus. Et hoc
idem concessit et confirmavit Radulfus filius suus ex
toto. Postea fit mentio Osmundi generi Gisleberti.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.