PL 163, col. 1461

Epistola de incestis conjugiis (Ernulfus Roffensis), J. P. Migne

conjugum circa praefatarum custodiam legum,
quibusdam quidem facilius ea in parte ruentibus,
qua eniti constantia majore debuerant (peccabant
enim vicissim in conjugum parentela, eo fragilius
ruentes, quo familiarius colloquentes), rectores,
inquam, pro compescenda tali petulantia, habitis
conciliis tantae severitatis leges decreverunt, quae
et hujusmodi transgressores punirent, et sectatores
a tali nequitia deterrerent. Decreverunt enim ut
qui pudicitiam conjugalem incestuose fornicantes
nollent exhibere, indicta poenitentia episcopali judicio
cogerentur in aeternum a licito usu continere.
Nec immerito tali damno, talique poena, talis praesumptio
est multanda, a justis viris nequaquam ferenda,
imo graviter ferienda. Qui enim illicita perpetrasse

noscuntur, rite a licitis et concessis abstinere
jubentur. Quanto ergo magis districta severitate
ac severa districtione sunt puniendi qui petulantia
stimulante ea admittunt quae scelerosi nefarium
ducunt, adulteri immundum et infandum dicunt?
Hujusmodi ergo impudici digne coguntur
poenitentiae fructus agere, a carnalibus desideriis
abstinere, amplexus devitare, tum ut iram Dei placare
valeant, tum ne similes similia committant. Id
si quis antistes praeter regulam proprio fieri juberet
arbitrio, rem procul dubio nefandam praeciperet,
ad veritatem Evangelii minime incederet, imo a
semita praedicationis excederet. Idipsum si forte
superior quaelibet potestas praesumere attentaret, a

Deo ipsa separata canonica ultione terribiliter esset
percellenda. Unde illa evangelica sententia qua dicitur: Quod Deus conjunxit, homo non separet
[(Matth.
XIX, 6)]
, a quibusdam ita est exposita ut proprie
contra humanae praesumptionem potentiae videatur
esse posita. Provida namque veritatis dispensatione
nomen, quod est, homo, appositum esse creditur,
per quod humana potestas insinuata esse cognoscatur.
Per hoc enim distinguitur, et divinae virtuti
esse potestatem separandi servatam, et humanae
potestati ejus rei possibilitatem sublatam. Ea plane
separatio non est attribuenda virtuti humanae, sed
judicio Dei, ubi violenter nemo divortium molitur,
sed consilium Dei. Illud quippe divina comparatum
esse providentia comprobatur, quod decreto Patrum

vigore ecclesiasticae disciplinae, annosa consuetudine
sancitum esse dignoscitur; nec quemquam perturbet,
si per Deum conjuncti a Deo dicantur separari,
quasi Deo contra se sentiente, et consilii sui immutabilitatem
mutabiliter agente. Non enim divini permutatio
fit consilii, ubi pro ratione causarum, pro
diversitate temporum, coelestium conceditur distributio
mandatorum. Quod ex Evangelio ostenditur,
ubi priori tempore sacculus portari praecipitur, posteriori
non portari. De quo beatus Augustinus in
libro contra Faustum haereticum edito, de quibusdam
calumniatoribus sic ait: « Jam ne intelligunt

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.