PL 163, col. 1465
Epistola de incestis conjugiis (Ernulfus Roffensis), J. P. Migne
Nunquid propter incontinentiam eorum
censes legem Dei esse mutandam? Quid si
captivitate, violentia, aut aegritudine concubitus impediatur,
nunquid deserta castitate conjugali, spreta
lege Dei, incontinentia cujusquam conjugati Christiano
judicio remedium inveniet sibi? Caeterum si
caeteris propter incontinentiam misericorditer cuique
suum conceditur possidere, hujusmodi impudicos
quemque separari a suo digna censetur ultione.
Illos quidem incontinentia adjuvat, ne non habendo
suum non valeant continere; istos incontinentia impugnat,
quia habentes suum cum possent, noluerunt
continere, eo miserius ruentes, quo negligentes
suum, praesumpserunt irruere in alienum.
Dicit aliquis eum qui non peccavit injuste damnari,
videlicet ut separetur ab uxore, qui non peccavit
cum uxore. Non enim aequo judicio ei est inferenda
poena, in quo non fuit par culpa. Cui apostolica
voce respondemus: O homo, tu quis es, qui respondeas
Deo? [(Rom. IX, 20)]
. Cui, inquam, omnipotens
Deus revelavit consilia sua? Quid ille peccavit, cujus
uxor recens nupta infirmatur, aut eripitur, aut
quolibet alio modo tantopere alienatur, ut ipse vivente
ea continere cogatur sine ea? Occulta sunt Dei
judicia, sed justa. Unde scis si ad hoc permisit Deus
cadere periturum, ut propter humilem patientiam,
et obedientiae observatiam, coronaret quem praedestinavit
sine fine victurum? Ideo fortassis voluit innocentem
pati in hac vita, ut tali patientia comprobatum
collocaret in aeterna vita. Aut unde nosti si
ipse, quem justum pronuntias, eo ipso poenam promeruit,
veniam obtinere non debuit, qui id genus
dilectionis, correctionis, custodiae, negligentia aut
malevolentia faciente conjugi non adhibuit, quod
aut quale si justus aut prudens esset adhibere debuit?
Praeterea etsi de conjugis reatu conjux innocens
nulla sorde inquinatur, nonne id ei sufficere
videtur ad communem poenam, quod unum sunt corpus
et una caro, ut propter unitatem conjunctionis
in ea re merito communiter affligantur, pro qua
facti sunt una caro?
Posita utraque portione propositae quaestionis,
apposita confirmatione ejusdem utriusque portionis;
hic breviter memorandum videtur evangelicum mandatum,
quod ad probandum affertis, et afferendo
praefertis, quid quibus jubeat, quid ad quaestionem
attineat, ut aliud a vobis statui, et aliud Evangelio
allegari indubitanter appareat. Deinde non incommode,
neque non suo loco dicendum erit, quo pacto
posteriora prioribus statutis nec contraponantur,
neque contradicant, quoque modo eis conveniant,
eisque quodammodo subsidium ferant. Redemptor
noster in eo sermone quem apud Matthaeum celebravit
in monte, quibusdam praemissis, ait: Quicunque
dimiserit uxorem suam, excepta causa fornicationis,
adulterat [(Matth. V, 32)]
. Et in alio ejusdem Evangelii
loco legitur, eum de eadem re a suis tentatoribus
interrogatum esse his verbis: Si licet homini