PL 163, col. 939

Appendix ad Historiam regum Francorum (Monachi S. Dionysii), J. P. Migne · De regia potestate (Hugo de S. Maria Floriacensis), J. P. Migne

Decedente itaque prefato Pictavorum comite
Willelmo, accepit Ludovicus juvenis rex Francorum
filiam ejus cum ipsius ducatu. Ipso anno
obiit in civitate Parisius Ludovicus senior

HENRICO Anglorum regi gloriosissimo frater Hugo
monachorum omnium extremus, sanctissimi Benedicti
Floriacensis monachus, pacis perpetuae munus.
Considerans, domine rex, discrimen discordiae in
quo sancta versatur Ecclesia de potestate regia et
sacerdotali dignitate, quas quidam ab invicem secernunt
et dividunt, libellulum istum pia cura et
fraterno compunctus amore condere statui, quo
contentio haec aliquatenus sopiatur, et error qui
longe lateque diffunditur, pariter mitigetur, error,
inquam, illorum qui sacerdotalem dignitatem a regia
dignitate temere secernentes, ordinem a Deo dispositum
evertunt, dum opinantur se scire quod
nesciunt. Putant enim quod terreni regni dispositio

non a Deo, sed ab hominibus sit ordinata, sive disposita.
Et ideo sacerdotalem dignitatem majestati regiae
praeferunt, cum ei subesse ordine, non dignitate,
debeat, sicut praesens libellulus declarabit.
Erroris igitur hujus depulsa tenebrosa caligine, forsitan
divinis dogmatibus et verbis rationabilibus
acquiescent. Error quippe non tantum in majoribus,
sed etiam in rebus minoribus est vitandus.
Error autem nihil aliud est quam putare falsum
quod verum est, et verum quod falsum est, vel pro
incerto verum habere, seu a rationis tramite deviare.
Illi vero qui suo furori tantummodo satisfacere
cupientes, rerum ordinem, quem Deus disposuit,
student pervertere, sacrilegii crimen incurrunt, et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.