PL 163, col. 941
De regia potestate (Hugo de S. Maria Floriacensis), J. P. Migne
audire sermones. Caeterum scio quia tutius veritas
auditur quam praedicatur. Unde nunc deprecor omnes
venerabiles praesules et reliquos sanctae Ecclesiae
praelatos et clericos simul sensatos, qui haec lecturi
sunt, ne me praesumptorem judicent aut temerarium,
quasi ego eos in cathedris sedentes et divinae
philosophiae arcana scientes superbe coner instruere.
Non, quaeso ita existiment, sed haec pie et aequanimiter
legant atque suscipiant. Opto enim ut et ipsi
Scio quosdam nostris temporibus qui reges autumant
non a Deo sed ab his habuisse principium
qui Deum ignorantes, superbia, rapinis, perfidia,
homicidiis, et postremo universis pene sceleribus in
mundi principio diabolo agitante supra pares homines
dominari caeca cupiditate et inenarrabili affectaverunt
praesumptione vel temeritate. Quorum sententia
quam sit frivola liquet apostolico documento,
qui ait: « Non est potestas nisi a Deo. Quae enim
sunt, a Deo ordinatae sunt [(Rom. XIII, 1)] . » Constat
igitur hac sententia quia non ab hominibus, sed a
Deo, potestas regia in terris est ordinata sive disposita.
Ipse quippe primum hominem in mundi statim
primordio dote sapientiae praemunitum omnibus
mundi praeposuit creaturis. In qua re ei subtiliter
intimavit unum esse totius creaturae coeli et terrae
Regem ac Dominum, cui illa jure coelestis curia,
quae supra nos est, certis distincta gradibus et potestatibus
militat et obaudit. Et ut hoc etiam pariter
in nostri forma corporis agnoscamus, videmus omnia
nostri corporis membra capiti subjacere. Omnia,
inquam, humani corporis membra capiti esse subjecta
atque subposita positione simul et ordine patet.
Unde nobis liquido claret Deum omnipotentem non
solum humanum corpus variis membrorum distinxisse
lineamentis, sed et totum mundum certis gradibus
ac potestatibus, sicut illa coelestis curia cognoscitur
esse distincta, in qua ipse solus Deus
pater omnipotens regiam obtinet dignitatem, et in
qua post ipsum angeli, archangeli, throni et dominationes,
et quaequae caeterae potestates sibi invicem
praeesse mirabili et modesta potestatum varietate noscuntur.
Alia tamen est persona Patris, et alia Filii,
et alia Spiritus sancti. Sed Pater, et Filius, et Spiritus
sanctus unus est Deus. Verumtamen Pater solus
de alio non est, Filius vero de Patre natus est.
Patris tamen et Filii, sicut jam dictum est, est una
divinitas et una majestas. Unus, inquam, est Deus
Pater, a quo omnia, et a quo Filius, per quem omnia;
ut ejus principii auctoritas in omnibus conservetur
et in tribus personis una Deitas adoretur.
CAPUT II. Quod sicut caput in corpore, ita rex in regno suo principatum debeat obtinere.