PL 163, col. 943

De regia potestate (Hugo de S. Maria Floriacensis), J. P. Migne

[(Exod. II)] .
» Porro Moyses in Hebraico populo regis
imaginem, et Aaron sacerdotis obtinuisse visus
est: salva alia sancta sacramenti significatione.
Unde ipse Moyses sacrosancto mysterio tabernaculum
aedificat atque sanctificat, et Aaron consecrat,
et populo legis divinae decreta proponit, et Aaron
in virga quam ei tradiderat Moyses operatur signa et
prodigia coram Pharaone et optimatibus ejus.
CAPUT IV. De officio legitimi regis.
Regis igitur ministerium est populum sibi subjectum
ab errore corrigere et ad aequitatis atque justitiae
semitam revocare. Unde etiam in libro Judicum
reperies quia antequam regem haberent filii Israel,
Jonathas filius filii Moysi, cum inter Levitas deputatus

esset, praesumpsit sibi sacerdotium: « Quia
unusquisque, inquit, sibi placita faciebat, eo quod
non esset rex in Israel [(Judic. XVII)] . » Ex quibus
verbis liquido patet quia ubi rex non est qui populum
regat et a temeritate revocet et abducat, totum
regni corpus vacillat. Unde ille rex merito vocitatur
qui mores suos competenter regere et sibi subjectos
bene novit modificare. Ideo, inquam, Deus
omnipotens caeteris hominibus regem, cui cum eis
una nascendi moriendique conditio est, praetulisse
cognoscitur, ut et suo terrore sibi subjectum populum
a malo coerceat, et ut ad recte vivendum legibus
subdat. Unde per terrenum regnum saepe coeleste
proficit, dum quod sacerdos non praevalet efficere
per doctrinae sermonem, regia potestas hoc

agit vel imperat per disciplinae terrorem. Populus
enim regis metu facile corrigitur. Rex vero nisi solo
Dei timore et metu gehennae ab injusto tramite minime
deterretur. Debet tamen semper animo recolere
illud viri sapientissimi dictum: « In majori
fortuna minor licentia est. » Ipse etiam sibi subjecto
populo debet semper magis proficere quam nocere.
Verumtamen secundum meritum subditorum tribuuntur
plerumque personae regentium; et ita
nonnunquam sibi invicem connectuntur merita subjectorum
atque rectorum ut ex culpa rectoris fiat
deterior vita subditorum, et ex meritis subditorum
mutetur vita rectorum. Sed et sic Deus omnipotens
et Dominus universae creaturae suam ordinavit creaturam

ut et de bonis et de malis bene faceret. De
bonis, inquam, et de malis bene facit Deus qui
omnia juste facit atque disponit. Et sic fit ut et
malus angelus et malus homo divinae militent providentiae,
licet nesciant quid boni de illis operetur
divina providentia vel voluntas. Porro ipsius voluntas,
etiam cum mala irrogat, justa esse dignoscitur.
Et quia justa est, mala non est. Et quod bene
fit, juste fit. Ita, inquam, non tantum omnes homines,
sed etiam omnis creatura in genere suo et in
ordine suo divinae providentiae legibus subditae sint,
ne aliquid injustum possit accidere creaturae. Quod
ostendit evangelista, ubi ait: « Nonne duo passeres
asse veneunt et unus eorum non cadit in terra sine
voluntate Patris vestri? » [(Matth. X.)] Igitur liquet

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.