PL 163, col. 945

De regia potestate (Hugo de S. Maria Floriacensis), J. P. Migne

ordine quo fruuntur. Nam et reges reprobos divinis
revelationibus cernimus honoratos. Pharaoni nempe
futurae famis somnium divinitus est revelatum. Et
Nabuchodonosor, multis astantibus, filium Dei
in camino ignis inter tres pueros legitur agnovisse.
Caiphas quoque sceleratissimus pontifex prophetasse
cognoscitur evangelico documento, non
utique merito suo, sed ordinis sacerdotalis gratia,
qua Dei justo certoque fruebatur judicio. David
etiam Saulem regem, quem a Deo sciebat esse reprobatum
atque depositum, honorificavit, ita ut in
illum extendere manum nequaquam praesumeret,
cum eum Deus suis manibus tradidisset. Multis
enim annorum curriculis ipse rex Saul, patientia
Dei supportante, qua peccatoribus examinis sui dignam

censuram inferre plerumque detrectat, regalis
officii obtinuit dignitatem, postquam a Deo propter
suam superbiam et inobedientiam meruit reprobari.
Et cum jam illum Deus, sicut legitur, reprobasset,
Samuel propheta sanctissimus oraculo
divino profectus est in Bethlehem ad domum Jesse,
non manifeste, sed occulte, ut videretur regem metuere,
quando David in regem inunxit Quid de Elia
propheta sanctissimo dixerim, qui Achab regem et
uxorem ejus Jezabel contra se furentes fugiendo
maluit declinare quam eis aliquam molestiam inferre?
Non enim eum poena latebat quae legis divinae
transgressoribus imminebat. Sed malum, quod
eis eventurum quandoque sciebat, patienter exspectare
quam eos aliquo poenarum detrimento laedere

gestiebat. Declinavit igitur sapienter vir sanctissimus
regis saevi tyrannidem et uxoris ejus stultam et
ineptam proterviam. In manu quippe Dei est et superbos
de sublimi sede deponere et humiles quosque
ad culmen dignitatis erigere. Oportet denique,
sicut praecipit Apostolus, ut omnis anima sublimioribus
potestatibus subdita sit, et ut reddantur omnibus
omnia quae, salvo Domini nostri Dei cultu,
principibus redduntur. « Obsecro, » inquit idem Apostolus,
« primum fieri deprecationes et orationes pro
regibus et omnibus qui in sublimitate positi sunt,
ut securam et tranquillam vitam agamus, cum omni
pietate et charitate [(I Tim. II)] . » Praecipit etiam ut
quicunque sunt sub jugo servitutis, dominos suos

omni honore dignos arbitrentur, et ut qui infideles
habent dominos, eos non contemnant, sed magis
eis serviant, quia fideles sunt, propter eum qui eos
illis subjecit, scientes quia, sicut alias idem Apostolus
dicit: « Omnis praevaricatio et inobedientia
accipit dignam mercedis retributionem [(Hebr. II)] . »
Cujus subjectionis et humilitatis exemplum ipse per
se Dominus Jesus Christus nobis tradere visus est,
cum pro capite suo Caesari tributum solvere non
dedignatus est. De hac etiam mansuetissima servitute
quidam sapiens perhibet dicens quia « justus
liberaliter, injustus vero compeditus servit. » Pro
illis denique orare, non eis contumeliose resistere,
praecipimur, sicut Samuel orasse legitur pro Saule,
qui tamen exauditus non est. Jam enim Dei justo

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.