PL 163, col. 947
De regia potestate (Hugo de S. Maria Floriacensis), J. P. Migne
latet. Unde, si contigerit rebelles pro hac
contumacia mori, nequaquam de martyrii nomine
glorientur, qui furum more merito supplicio condemnantur.
Verum ad malum perpetrandum nullus
potestatibus debet adhibere consensum: quia, si
illis debetur a Christi cultoribus terrena militia,
Deo debetur innocentia. Unde, si forte coactus fuerit
aliquis Christianus ut aut eis obediendo justitiae vel
innocentiae regulam infringat aut quamlibet poenam
aut mortem pro contemptu hujusmodi solvat, eligat
Deo fidelis anima magis fugitivam vitam amittere
quam reatum peragere, recolens illud quod in Evangelio
scriptum est: « Nolite timere eos qui occidunt
corpus, animam autem non possunt occidere; sed
potius eum timete qui potest et animam et corpus
perdere in gehennam [(Luc. XII)] . » Adulatores vero
regum ac principum, eos videlicet qui pro terreno
commodo eorum pravitates suis laudibus efferunt,
detestatur sancta Scriptura, quae ait: « Vae qui dicunt
bonum malum et malum bonum [(Isa. V)] . »
Et alibi [(Luc. XVI)] : « Nemo potest Deo servire et
mammonae, » et caetera quae sequuntur in eodem capitulo.
Quomodo autem fidelibus regibus et potestatibus
serviatur, Dominus ostendit, ubi dicit: « Reddite
quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo [(Matth. XXII)] ,
» id est regi vel principi terrenam
jubet reddi militiam et honorificentiam, et Deo servare
mentis et corporis inviolabilem puritatem.
CAPUT V. De electione episcopi.
Igitur rex instinctu Spiritus sancti potest, sicut
existimo, praesulatus honorem religioso clerico tribuere.
Animarum vero curam archiepiscopus debet
ei committere. Qua discreta consuetudine usi sunt
quondam quique Christianissimi reges et principes
in promovendis viris ecclesiasticis atque sanctissimis
usque ad haec tempora nostra. Clericus vero
ille religiosus videtur existere quem amor pecuniae
minime vexat, nec reprobi mores aut conversatio
reprehensibilem reddunt vel contemptibilem. Ubi vero
eligitur episcopus a clero vel populo secundum morem
ecclesiasticum, nullam vim ac perturbationem
eligentibus rationabiliter rex per tyrannidem debet
inferre, sed ordinationi legitimae suum adhibere consensum.
At si reprehensibilis ille qui eligitur fuerit
inventus, non solum rex, sed nec plebs provinciae
debet electioni ipsius suum assensum favoremque
tribuere, sed etiam crimina, quibus ille detestabili
maculatur infamia, voce publica denudare, ut vel
hac contumelia eligentium temeritas comprimatur.
Post electionem autem, non annulum aut baculum
a manu regia, sed investituram rerum saecularium
clectus antistes debet suscipere, et in suis ordinibus
per annulum aut baculum animarum curam ab archiepiscopo
suo, ut negotium hujusmodi sine disceptatione
peragatur, et terrenis et spiritalibus potestatibus
suae auctoritatis privilegium conservetur.
Quod si regulariter fuerit conservatum, implebitur
illud quod Salvator noster in Evangelio praecipiens