PL 163, col. 983
Vita S. Sacerdotis (Hugo de S. Maria Floriacensis), J. P. Migne
de eo conscriberem; maxime cum et materia
non deesset, et antiquarum historiarum ordo huic
nostro operi sufficienter suffragari valeret. Denique
exigit et meae fidei probatio, ut in Dei laude et sanctorum
ejus aliquod opusculum devotus faciam, ad
laudem et gloriam ipsorum; quatenus ipsi sancti
impetrent mihi, apud judicem et redemptorem
meum, veniam delictorum.
Caeterum, de facultate sermonis, in eo spem posui,
qui dixit: « Aperi os tuum, et ego adimplebo
illud. » Meus igitur pauper affectus illius poterit ditari
facultate, ad laudem hujus confessoris, ad cujus
vitae seriem aliquid apponere non est laude dignum,
sed nefarium: vera enim sanctitas et pura
religio non indiget hominum mendacio, sed tunc obscuratur
potius cum commento falsitatis involvitur.
Potest tamen quorumdam verborum pondere meritum
cujuslibet apud homines commendari, et ejus
laus oratoris peritia venustari: verum ab omnipotenti
Deo uniuscujusque meritorum qualitas, sine
orationis interpretatione, dignoscitur.
Haec praemittens, nunc ad invidos verba converto,
qui vetera fastidiunt, et nova prosequuntur: et
eos moneo, ne meum opusculum, quia novum non
est, forte contemnendum existiment: nam omnia
vetera, nova fuisse, nulli dubium est. Meminerint
etiam, quaeso, quia Moyses natus quarta aetate, ab
origine mundi historiae suae coepit exordium; et Josephus,
historiae Antiquitatum scriptor, libros Moysi
diversa verborum retractavit specie; beatus etiam
Hieronymus transferre non distulit, quod jam a veteribus
translatum fuerat; adjecit etiam in sua translatione
plurima, quae fuerant praetermissa. Possem,
si vellem, hic plures commemorare viros, et
de modernis exemplum ponere: sed hos tantum inseruisse
sufficit. Licet igitur sapienti, sicut existimo,
de antiqua re veridicam historiam texere, et
pro incultis sermonibus honestiores ponere: valetque
quis aliquando, de una eademque re, duplici
modo disserere, et in utroque verum exprimere:
alterum etiam oratorem saepe videmus, orationem
alterius quadam verborum affluentia subornare, et
eamdem rem dissimili modo dicere. At scio mihi
non licere, quod viris sanctissimis disertissimis licuisse
probatur: quia oratorum facundiam non habeo;
neque calleo artem per quam haec fiunt; nisi
quia, sicut jam dixi, in virtute sancti Spiritus anchoram
fidei collocavi. Nam et in praesenti tempore
idem sanctus Spiritus luculentam et castigatam sermonis
efficaciam, ad multorum aedificationem, quibus
vult suggerit qui olim Ecclesiae suae sanctae de