PL 163, col. 988

Vita S. Sacerdotis (Hugo de S. Maria Floriacensis), J. P. Migne

sectantes, et Domini Jesu Christi vestigia per omnia
persequentes: praecipue tamen peregrinos amabant,
et in eis suscipiendis liberaliter insistebant.
[CAP. VII.] 11. Quadam die, conveniente viro Dei
Sacerdote cum fratribus, more solito, ad horam
orationis secundam, contigit ut pater ejus migraret
a saeculo. Cumque hoc ei nuntii venientes indicare
voluissent, ipse admodum devotissime orationi instabat,
ita ut neminem eorum respiceret, donec orationi
finem imponeret. Completa vero oratione, patrem
jam exanimatum adiit: deinde cum eum jam
mortuum in medio expositum invenisset, et interrogavisset
horam discessionis ejus, invenit eadem
hora illum obiisse, qua ipse ad orationem processerat.
Lugebat autem illum tam venerabilis Mundana,

quam etiam et parentes ac vicini ejus pariter circumstantes.
Quos vir Domini Sacerdos consolans,
asserebat illum non esse lugendum, qui Evangeli
cum implendo praeceptum, peregrinis et pauperibus
devotus erogaverat facultates suarum rerum.
12.
Porro iterum eos interrogavit, si condignum
ejus funeri praebuissent obsequium. Cui cum respondissent,
quod vivificis mysteriis Dominici corporis
et sanguinis non participavisset, cum ingenti
moerore protinus se in terram prosternens, oravit
diutissime. Deinde defuncti manu apprehensa, semel
et secundo eum nomine vocavit. Qui continuo
ad vocem viri Dei, ac si dormiret, ita surrexit; et
circumstantium multitudinem intuens, hujuscemodi
verba profudit, dicens: « Hora quidem praesentis

diei secunda a saeculo migraveram, sed filii mei
meritis concessum est mihi ut iterum ad superos
remearem. » Haec eo loquente, stupebant cuncti qui
aderant ad tantae rei miraculum, expansisque manibus
in altum, ac sublato clamore ad coelum, Domino
gratias referebant. Sed cum siluissent, continuo
venerabilis Sacerdos communionem Dominici
corporis dedit ei; qua ille percepta valde confortatus
est. Tunc ante ejus praesentiam idem vir Dei sese
projiciens, ad similitudinem patriarchae Jacob,
paternam benedictionem ab eo flagitare coepit. Cui
cum protinus benedixisset pater, iterum mox in pace
quievit. O laudabile beati viri meritum, per quod
pater ad superos reducitur, et corporis Dominici
viatico reficitur, ac postmodum quieturus in pace dimittitur.
[CAP. VIII.] 13. His peractis quae diximus, coepit
fama beati viri hac illacque diffluere, et odor sanctae
ejus conversationis finitimas regiones perfundere.
Unde Lemovicensi episcopo Aggerico
beatae memoriae decedente, vir Dei Sacerdos in cathedra
sublimatur ejusdem Ecclesiae, ad honorem
Dei, electione cleri et favore populi, Francorum
rege Chlodovaeo seniore illius provinciae Principe

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.