PL 165, col. 71

Commentaria in Matthaeum (Bruno Astensis), J. P. Migne

I.
[CAP. I.] Liber generationis Jesu Christi filii
David filii Abraham.

Quare beatus Matthaeus
evangelista a Christi generatione initium sumat,
hanc maximam et principalem causam esse putamus,
ut Salvatorem nostrum de progenie David, et de
tribu Juda secundum carnem, descendisse ostendat.
Incipiens itaque ab Abraham, et per Judae
lineam veniens ad David, totam sibi succedentium
genealogiam ex ordine texit, usquedum veniat ad
Joseph virum Mariae, de qua natus est Jesus qui
vocatur Christus. Nam et Abrahae et David Christus
Dominus noster promissus fuerat; et quod de tribu
Juda originem duceret, fuerat prophetatum. Dixerat
enim Dominus Abrahae: « In semine tuo haereditabo
omnes gentes. » Hoc autem Apostolus exponens,

ait: « Non dixit in seminibus, quasi in
multis, sed quasi in uno, et semini tuo, qui est
Christus [(Galat. III, 16)] . » Judae quoque filio suo
Jacob patriarcha benedicens, ait: « Juda, te laudabunt
fratres tui: manus tua in cervicibus inimicorum
tuorum; adorabunt te filii patris tui. Catulus
leonis Juda; ad praedam, fili mi, ascendisti; requiescens
acubuisti ut leo, et quasi leaena, quis suscitabit
eum? non auferetur sceptrum de Juda, et dux
de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et
ipse erit exspectatio gentium [(Gen. XLIX, 1)] . » In
hoc quoque Evangelio sicut in sequentibus legitur [(Matth. II, 5)] ,
cum Herodes principes sacerdotum,
et Scribas populi interrogaret, ubi Christus
nasceretur, responsum illi est ab illis: « In Bethleem

Juda; sic enim scriptum est per Prophetam:
Et tu Bethlehem terra Juda nequaquam minima es
in principibus Juda: ex te enim exiet dux qui regat
populum meum Israel. » Vides ergo, quia Salvator
noster Abrahae fuerat promissus, et secundum prophetarum
dicta de tribu Juda nasciturus exspectabatur.
Videamus etiam quid regi David de eodem
dictum fuerat. Dicat hoc ipse David: « Juravit,
inquit, Dominus David veritatem et non frustrabitur
eam, de fructu ventris tui ponam super sedem
meam [(Ps. CXXXI, 11)] . » Itemque: « Semel juravi
in sancto meo, si David mentiar, semen ejus in
aeternum manebit [(Psal. LXXXVIII, 35)] . » Ecce enim

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.