PL 165, col. 76

Commentaria in Matthaeum (Bruno Astensis), J. P. Migne

caro factum est. Pariet autem filium, et vocabis nomen
ejus Jesum. Quare autem tali nomine vocetur,
protinus subinfertur, cum ait: Ipse enim salvum 8
faciet populum suum a peccatis eorum. Manifestum
est ergo, quod Jesus Salvator, interpretatur. Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod
dictum est a Domino per prophetam dicentem: Ecce
Virgo in utero habebit et pariet filium, et vocabunt
nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum nobiscum
Deus.
Hoc enim Judaei falsa calumniantes in
codicibus suis, non virginem sed juvenculam inveniri
dicunt. Quibus nos e contra respondemus:
Si non virginem sed juvenculam intelligere volunt,
nunquid hoc signum, vel mirandum aliquid esse
putant, si quando juvencula pariat? Signum enim

esset, si anus peperisset. Unde etiam partus Sarae et
Elisabeth pro miraculo habetur: Si vero juvencula
pariat, nullum signum esse putatur; hoc enim usitatissimum
est. Hoc autem quare dixerit, attende.
Isaias enim in eo loco, ubi ista scribit, sic ad Achaz
loquitur dicens: « Pete tibi signum a Domino Deo
tuo in profundum inferni, sive in excelsum supra.
Et dixit Achaz, non petam et non tentabo Dominum; »
dixitque Isaias: « Audite ergo, domus Jacob.
Nunquid parum vobis est, molestos esse hominibus,
quia molesti estis et Deo meo? Propter hoc ipse
Dominus dabit vobis signum. » Sed quod signum?
« Ecce virgo concipiet et pariet filium [(Isa. VII, 14)] . »
Si ergo juvenculam parere, signum non est; ut
virgo intelligatur, necesse est. Corrigite ergo libros

vestros, Judaei, quos invidiose falsatos fuisse non
dubitamus. Vocatum autem nomen ejus Emmanuel,
id est nobiscum Deus: quoniam etsi secundum
divinitatem ubique est, corporaliter tamen in
Judaea ad tempus conversatus est. Unde per Jeremiam
dicitur: « Hic est Deus noster, et non
aestimabitur alius adversus eum, qui adinvenit omnem
viam scientiae, et dedit illam Jacob puero suo,
et Israel dilecto suo: post haec in terris visus est,
et cum hominibus conversatus est. »
Exsurgens autem Joseph a somno fecit, sicut praecepit

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.