PL 165, col. 79
Commentaria in Matthaeum (Bruno Astensis), J. P. Migne
mortuos suscitanti, caecos illuminanti, et alia
miracula facienti. Sed nunquid ista stella videbatur
ab omnibus? Si enim ab omnibus videretur, nequaquam
se eam in Oriente vidisse dicerent, quae non
solum in Oriente appareat. Factum est autem, ut
visa stella, quidquid per eam significabatur, mox
intelligerent, non tamen astrologica artis demonstratione,
sed sancti Spiritus illustratione.
Christum igitur in stella quaerebant, quem divina
inspiratione per stellam significari intelligebant. Hoc
enim et Baalam significaverat dicens: « Orietur
stella ex Jacob, » et exsurget homo de Israel.
Est igitur Christus et homo et stella; stella in significatione,
homo in veritate; stella gentibus, homo
Judaeis. Gentes eum in stella sequuntur, et illuminantur:
Judaei hominem tantum eum esse putant et
excaecantur. Unde ipse quoque ait: « In judicium
ego veni in hunc mundum, ut qui non vident videant,
et qui vident caeci fiant [(Joan. IX, 39)] . » -- Audiens autem Herodes rex turbatus est, et omnis
Hierosolyma cum illo.
Magna quidem erant quae dicebantur;
sed quia laetitiam sonabant, et totius
regni gloriam innuebant, non utique perturbari, sed
laetari et Herodes, et omnis Hierosolyma debuisset.
Sic enim infirmi oculi viso lumine perturbari solent.
Bene autem isti tales in prophetarum libris per illas
aves significantur, quas dies excaecat, et nox illuminat.
Sed quis non laetetur, quod puer noster adhuc
in cunabulis vagit, et rex terrae cum toto regno suo
timore dissolvitur? Ne timeas miser: non enim ad
hoc venit, ut regnum tibi auferat, sed ut omnibus de
regno expulsis regnum restituat. Sequitur: Et congregans
omnes principes sacerdotum, 10 et Scribas
populi, sciscitabatur ab eis, ubi Christus nasceretur.
At illi dixerunt ei: In Bethlehem Judae; sic enim
scriptum est per Prophetam: Et tu Bethlehem terra
Juda, nequaquam minima est in principibus Juda:
ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israel.
Turbatus enim Herodes quiescere non potest; angitur,
et ne ex improviso capiatur, principes sacerdotum,
et scribas populi vocat; ubi Christus nascatur,
inquirit. Dicitur ei: in Bethlehem Judae. Timor
additur timori; et qui Magorum verbis perturbatus
fuerat, iterum scribarum et sacerdotum responsione
terretur. Quomodo enim terreri non poterat qui tantum
terrena sapiens, regnum amittere timebat, dum
suo tempore Christum natum esse audiebat, quem