PL 165, col. 85

Commentaria in Matthaeum (Bruno Astensis), J. P. Migne

Nazareth, ut adimpleretur quod dictum est per prophetam:
Quoniam Nazaraeus vocabitur. Nazarenus
enim dictus est Christus a Nazareth: Nazaraeus
vero, 13 quia Deo ab infantia consecratus est.
Verumtamen cum et Nazaraeus interpretetur mundus,
et Nazareth munditiae, non incongrue et Nazaraeus
et Nazarenus a Nazareth dici possunt. A quo
enim, nisi a munditiis, derivatur mundus? Bene
autem Nazaraeus dicitur Christus, quia non solum ipse
est mundus, verum etiam sine ipso nihil est mundum.
VI.
[Cap. III.] In diebus autem illis venit Joannes
Baptista praedicans in deserto Judaeae, dicens: Poenitentiam
agite, appropinquavit enim regnum coelorum.
In diebus, inquit, illis, quibus in Nazareth Jesus habitabat;
non autem in illis, quibus de Aegypto reversus

fuerat, coepit praedicare Joannes Baptista: Dicit
enim Lucas evangelista quod quinto decimo anno
Tiberii Caesaris Joannes praedicare coepit. Sed
ubi praedicabat? In deserto Judaeae; et quid dicebat? Poenitentiam agite.
Quare hoc? quia appropinquavit
regnum coelorum. Videmus igitur quia desertum Judaea
vocatur: hoc enim ipse Dominus significans
ait: « Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta [(Matth. XXII, 58)] .
» Desertum enim non est
hominum habitatio, sed est ferarum et animalium
ratione carentium. Si enim rationem Judaei habuissent,
Dominum suum non occidissent. At vero nisi
ferae essent; leones, dracones, canes, et unicornes
non dicerentur. In deserto igitur Joannes praedicabat,

quia feras, et belluas ad fidem vocabat. Dicebat
autem; poenitentiam agite, ut a peccatis soluti a terreno
regno, in regnum coelorum transferamini. Appropinquavit
enim regnum coelorum, quia vobiscum,
et inter vos habitat Rex angelorum. Agite igitur poenitentiam;
mundamini a peccatis, ut hujus tanti
Regis, et regnum et populus esse possitis. Sed quis
est iste Joannes qui tam bene praedicat? Hic enim
est ille de quo dictum est per Isaiam prophetam
dicentem: « Vox clamantis in deserto: Parate viam
Domini; rectas facite semitas ejus [(Isai. XL, 3)] . » Vox
enim vocatur Joannes, quia Verbum vocatur Christus.
Sicut enim Joannes praecedit Christum,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.