PL 166, col. 1513

Epistola ad Adalberonem (Joannes monachus), J. P. Migne

quam Salvator Christus pro omnibus gustaverat,
reddidit eidem Salvatori, et cujus exemplum
sequuntur omnes alii. Similiter innumerabilis ordo
omnium doctorum glorificatur sub nomine unius dilecti
Christo Joannis, qui apostolus evangelista primus
et praecipuus doctor est Ecclesiarum. Innumera
quoque multitudo omnium subjectorum fidelium commemorantur
sub nomine Infantium et lactentium,
qui sua innocentia jam praeimaginabant simplicem
fidem justorum.
Quia igitur sancta Dei Ecclesia, sicut jam in Adam
portaverat imaginem terreni, ita et nunc in Christo
portat imaginem coelestis: et quae in primo Adam,
qui erat de terra terrenus, sordebat terrena, nunc in
secundo Adam qui de coelo coelestis venit, coelestis

facta est, merito in natali capitis sui felicia coelestia
omnium membrorum suorum natalitia concelebrat,
ut totius ecclesiastici corporis nativitas ad aeternam
vitam simul solemnizetur. Nam etiam hanc hujusmodi
nativitatem totius ecclesiastici corporis divina
lex Moysi sub figura innuit, quae omnia Ecclesiae sacramenta
continens, dum trium solemnitatum, quae
praecipuae in anno celebrantur, id est Paschae, Pentecostes
atque Tabernaculorum ritus et caeremonias
per singula describeret, demum festi Tabernaculorum
cultum tradens, ita inter caetera ait: Assumetisque
vobis die primo fructum arboris pulcherrimae,
spatulasque palmarum, et ramos ligni densarum frondium,
et salices de torrente, et laetabimini coram

Domino. Luce quidem manifestius est, quod illud in
lege Pascha et Pentecosten jam praetendebant sub
figura nostrum Pascha et Pentecosten in Evangelii
gratia. Solemnitas quoque Tabernaculorum praeimaginabat
natale Christi, quando in sole posuit tabernaculum
suum, dum visibilis mundo apparuit sub
tegmine carnis, et nos omnes in se credentes sub
ipsis incarnationis sive tentoriis per fidem introductos
ab insidiis spiritualis nequitiae semper protexit
ac protegit. Unde et in ipsa lege ita admonet dicens: Discant posteri vestri, quod in tabernaculis habitaverunt
filii Israel,
ut omnes fideles pro certo teneant,
quod sub fide incarnati Verbi, cui per aquam renati
concorporamur, protegimur a facie maligni hostis,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.