PL 166, col. 1515

Sermo de sacramento Dominicae passionis (Drogo cardinalis), J. P. Migne

Noli timere, filia Sion; ecce rex tuus venit tibi
mansuetus, et sedens super pullum filium subjugalis [(Matth. XXI; Zach. IX)]
. Veni, Domine Jesu, veni,
desiderate cunctis gentibus, quia dormitavit anima
mea prae taedio morae tuae; et oculi mei languerunt
prae inopia luminis tui. Orere, sol amabilis, ut exeat
bomo ad opus suum et ad operationem suam usque
ad vesperam, et operetur non cibum qui perit, sed
qui permanet in aeternum. Noli timere, filia Sion.
Timere pusillorum est; ideo adhuc filia, quia times.
Nondum Jerusalem, sed filia Sion; hoc est, specula.
Ergo, disce speculari; noli timere, quia timor oculum
turbat. Hilaris pupilla lucide speculatur. Fides,
pupilla est oculi tui. Quomodo pupilla oculi est subtilissima:
et nisi impigre ac sollicite custodiatur a

palpebris, levissimi et tenuissimi pulveris tactu confunditur;
sic acie fidei, nisi pervigilem semper habeat
custodiam, nihil citius conturbatur. Sed noli
timere, filia Sion; ecce rex tuus venit tibi: oritur
tibi sol, qui te et custodiat et illuminet et perducat
te ubi pulvis non est. Venit tibi mansuetus: qualis
ipse est, talem te esse vult; mansuesce jugum ejus
portare. Et ipse sedeat super te asinam suam, et
pullum filium subjugalis. Et quae est haec asina?
Ipsa quae caro vocatur et mulier, et virago quia de
viro sumpta est. Et quis est pullus ejus? Masculus
vir. Et quomodo pullus ejus est? Quia non prius
quod spirituale sed quod animale, deinde quod spirituale [(I Cor. XV)]
.
Sedet prius rex mansuetus super
asinam, postea super pullum: prius caro domatur

ut jugo habilis sit, deinde nascitur pullus et nutritur
et roboratur ut sessorem suum portare possit.
Et quare filius subjugalis? Quia sub viro est mulier,
et mulieris caput vir [(I Cor. XI)]
, et tamen filius est
subjugalis, quia per mulierem vir, sed in dolore
ipsa pariet. Sedeat super utrumque rex mansuetus
faciens pacem, nec haec sibi invicem adversentur.
Venit tibi mansuetus, et tu non vadis ei? Egredere
de terra [(Gen. XII)]
carnis tuae, et de cognatione matris
tuae: et de domo [(ibid.)]
, id est, memoria patris
tui. Pater tuus Amorrhaeus est, et mater tua Chananaea [(Ezech. XVI)]
.
Hujus patris obliviscere, et tunc
concupiscet rex decorem tuum. Decor magnus est,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.