PL 168, col. 1310
Commentarius in Matthaeum (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne
observationem verbi Dei quaelibet anima sit mater
ejusdem Jesu Christi, non superfluum est memorare,
quomodo illorum filia fuerit: videlicet habendo fidem,
habendo humilitatem, facta est filia Abraham,
filia David; habuit enim fidem, quae angelo, sibi
inaudita cunctis saeculis evangelizanti, imo Deo, cui
Abraham crediderat, loquenti sibi per angelum, velociter
credidit [(Luc. I)] . Habuit humilitatem, quae
ancillam audiens et credens sese fieri matrem Domini,
professa est: « Ecce, inquiens, « ancilla
Domini [(ibid.)] , » secundum similitudinem patrum
suorum jam dictorum Abraham atque David: quorum
quanta fuerit humilitas ex ipsorum verbis palam
innotescit. Denique pater ejus Abraham, dum
Deus cum ipso, et ipse cum Deo sermocinaretur,
et amicus haberetur, inter caetera dixit: « Quia
semel coepi, loquar ad Dominum meum, cum sim
pulvis et cinis [(Gen. XVIII)] . » 565 Porro David
cum esset unctus rex electione Domini, et Saul
persequeretur eum. « Quem persequeris, ait, rex
Israel? quem persequeris? Canem mortuum et
pulicem unum [(I Reg. XXIV)] . » Jam denique intus
docuerat eos Deus invisibilis, qui ex eis nasciturus
erat homo visibilis, mitis et humilis, sicut
dicturus erat ipse: « Discite a me quia mitis sum
et humilis corde [(Matth. XI)] ; » similemque sibi matrem
praeparaverat, quae veraciter diceret: « Quia
respexit humilitatem ancillae suae [(Luc. I)] . » Considera
nunc initium hoc sive caput Evangelii, quantis
vel qualibus titulis illustratum sit. « Liber generationis
Jesu Christi, filii David, filii Abraham. » Quatuor
insignia sunt notissima gloriae et honoris hujus filii
hominis, quia Deus est et homo, rex et sacerdos. Si
rite consideres, nihil horum hic tacitum est. Nam
ipso nomine, quod est Jesus, id est Salvator, cujus
nominis sive vocabuli causa est, quia salvat a peccatis,
dicente angelo ad Joseph: « Ipse enim salvum
faciet populum suum a peccatis eorum [(Matth. I)] ; »
ex ipso, inquam nomine, quod est Jesus, ex ipsa
causa nominis, quae est salvare a peccatis, quod facere
est solius Dei, Deus esse asseritur, Deus verus
esse cognoscitur. Porro sequenti nomine, quod est
Christus et interpretatur unctus, praedicatur unctus
Rex, unctus Sacerdos, Rex et Sacerdos, qui patribus
suis jure successit, patri regi, patri sacerdoti, regi
David, Abrahae sacerdoti, quod praedicat hic titulus
rutilans, et taliter enuntians, « Filii David, filii
Abraham. » Rex namque David, sacerdos Abraham
fuit quippe qui obediens et fidelis filium suum Deo
in holocaustum obtulit [(Gen. XXII)] . Primogenitus
quippe fuit Thare patris sui, et secundum morem,
quo primogeniti usque ad id temporis sacerdotes
fuisse traduntur, ipse sacerdos fuit, et post illum
Isaac, sed haec primogenita Esau propter gulam perdidit [(Gen. XXV)] .
Horum patrum sive patriarcharum,
qui utique homines fuerunt, iste filius et ipse homo
est, sive Filius hominis, quia veram de carne illorum
carnem assumpsit. Sunt igitur quatuor, ut jam
dictum est, insignia praesenti titulo spectanda, quia