PL 168, col. 1320

Commentarius in Matthaeum (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

indiguit, 569 gradum illum scalae fuisse, cui videbatur
inniti. Quid ergo significabat, quod angeli
quoque Dei ascendebant et descendebant per eam?
Nimirum ut subintelligas illud quod non dubium est:
quia unus idemque qui de Maria natus est, uno eodemque
tempore, quando natus est, et angelis major,
et angelis erat minor. Ascendentes ergo vidit
angelos, id est Deum habere supra se, in quem desiderant
prospicere [(I Petr. I)] , quod revera est ascendere:
descendentes vidit eosdem, id est minorem
considerare quam se, hominem unum et eumdem,
quemadmodum psalmus dicit: « Minuisti eum paulo
minus ab angelis [(Psal. VIII)] . » An non erat descendere,
tanquam ad minorem sive inferiorem, id quod
refert Evangelium: quia dum factus in agonia, prolixius

oraret, apparuit illi angelus de coelo confortans
eum? [(Luc. XXII.)] Verumtamen eo modo jam
non descendunt, non minorem aspiciunt ex quo resurgente
illo a mortuis, et ascendente in coelum factum
est quod itidem praescriptum fuerat: « Gloria
et honore coronasti eum, et constituisti eum super
opera manuum tuarum [(Psal. VIII)] . » Hic nec illud
praeterire libet, quod apud beatum Job de diabolo
Dominus loquitur: « An extrahere poteris Leviathan
hamo? Et fune legabis linguam ejus? « item: » In oculis
ejus quasi hamo capiet eum [(Job XL)] . » Haec namque
generatio Jesu Christi, ab Abraham usque ad
Joseph virum Mariae, de qua Jesus, qui vocatur
Christus, natus est, quasi longa piscantis linea est,
cui videlicet lineae ferreus hamus subligatus, carne

adoperitur, ob hoc ut piscis edulio provocatus quod
foris patet, ferro seipsum strangulat, quod intus
latet. Divinitas Jesu Christi quasi ferrum diabolo
exstitit, et haec ex Maria veram assumendo carnis
naturam, ibi fortitudinem suam abscondit, sine
dubio futurum sciens quod ille homicida ab initio
carnem suam morte appetiturus foret, et ita quasi
ferro quod intus latebat captus, atque extractus,
foras mitteretur, sicut factum esse credidimus,
propter quod et loquimur. Et ista quidem secundum
Matthaeum genealogia Jesu Christi, linea est ejus
modi: illa vero secundum Lucam sursum ascendens,
textura genealogiae prolixioris, revera quasi
circulus exstitit: ita ut nihil rectius, quam ejusdem

generationis excursum putemus posse intelligi in
verbis illis quae itidem ad B. Job Dominus dicit:
« Nunquid pones circulum in naribus ejus? et armilla
perforabis maxillam ejus? » [(Ibid.)] Quid enim?
Nonne cum sic incipit: « Et ipse Jesus erat incipiens
quasi annorum tringinta, ut putabatur filius
Joseph, qui fuit Heli, » et sic finit, « qui fuit Adam,
qui fuit Dei [(Luc. III)] ; » nonne, inquam, initium et
finem conjunxit, et circulum fecit? Cum enim uno
ductu linea sic flectitur, ut ejus initium et finis
conjungantur, nonne circulus, verbi gratia, qua lis
est armilla, formatur? Ecce Jesus Christus, de quo
sic incoepit: « Et ipse Jesus incipiens quasi annorum
triginta ut putabatur filius Joseph, » Deus et
homo est. Incoepit autem ab homine, et in Deo ductus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.