PL 168, col. 1331

Commentarius in Matthaeum (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

somno, fecit sicut praecepit angelus Domini, et accepit
conjugem suam, et non cognoscebat eam, donec
peperit filium suum primogenitum et vocabit
nomen ejus Jesum. » -- « Pluet super peccatores
laqueos, » ait Spiritus sanctus in Psalmo, statimque
subjungit, « ignis, sulphur, et spiritus procellarum,
pars calicis eorum [(Psal. X)] . Et est sensus:
Dominus, cujus palpebrae interrogant, id est probant,
filios hominum [(ibid.)] , taliter suam condidit
Scripturam, per quam illaqueentur peccatores, qui
diligendo iniquitatem oderunt animam suam, quorum
curiositas velut ignis, quorum expositio, qua
Scripturas perverse exponunt, veluti sulphur, quorum
verbositas in disputando, velut spiritus est
procellarum, et ista omnia sunt in praesenti pars

calicis eorum, alia vero pars reservatur eis in futurum.
Ex his fuit impurus Elvidius, cujus adversus
blasphemias virginitatem beatae Mariae insigni epistola
defendit vir illustris B. Hieronymus. Illum, quoniam
erat peccator, et iniquitatem diligebat, hoc dictum
evangelistae, « et non cognoscebat eam, donec peperit
filium suum primogenitum, » sic illaqueavit, ut
diceret: Donec sive usque, adverbium, certum tempus
significat, quo completo, fiat id, quod usque ad
illud temporis quod praescriptum est non fiebat, velut
in praesenti, et non cognoscebat eam donec peperit
filium. Apparet ergo, inquit, cognitam esse
post partum, cujus cognitionem filii tantum generatio
deferebat. Deinde nisus est approbare primogenitum

non posse dici, nisi eum qui habeat et fratres,
sicut unigenitus ille vocatur, qui parentibus
solus est filius, et illos qui in Evangelio memorantur
fratres Domini [(Matth. XII)] , genitos fuisse ex matre
Domini et Joseph, post generationem Jesu Christi,
procaci et haeretica lingua contendit. Monstrum illud,
scilicet Elvidium, totus orbis exsecretur, sicut
exsecratus est atque sufficienter confutavit jam dictus
vir catholicus atque orthodoxus, dicens inter
caetera: Tu dicis Mariam Virginem non mansisse?
ego mihi plus vindico, etiam ipsum Joseph virginem
fuisse per Mariam, ut ex virginali conjugio virgo
filius nasceretur. Si enim in virum sanctum fornicatio
non cadit, et aliam eum uxorem habuisse non
scribitur, Mariae autem, quam putatus est habuisse,

custos fuit potius quam maritus, relinquitur virginem
eum mansisse cum Maria, qui pater Domini
meruit appellari. Igitur natus est Christus, et in nativitate
ejus fidelis, et verax comprobatus est ipse
qui promisit Deus. Gratulamur omnes dicentes cum
Psalmista: « Fidelis Dominus in omnibus verbis
suis, et sanctus in omnibus operibus suis [(Psal.
CXLIV)] . Item: Qui rectum est verbum Domini, et
omnia opera ejus in fide [(Psal. XXXII)] . » -- « Quotquot
enim promissiones Dei sunt, ait Apostolus, in
illo est. Ideo et per ipsum dicimus: Amen Deo ad
gloriam vestram [(II Cor. I)] . » Vere ad gloriam vestram
quodammodo superatus est Deus licet fortior,
et vicit volentem vinci fortis colluctator noster per
fidem pater Jacob. Quod dicimus ita scriptum est:

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.