PL 168, col. 1333
Commentarius in Matthaeum (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne
vetus diligentia pro nihilo, imo et pro stultitia vel
fabulis haberetur? Sciendum quippe, quod omnis
tam diligenter facta in lege tribuum ac familiarum
sive generationum, domorum atque cognationum
distinctio, verbi gratia, quod dictum est [(Num.
XXXVI)] de filiis Juda per generationes et familias, ac
domos, et cognationes suas, tot erant millia, maximeque
illud, quod jussum est, ut unusquisque de
tribu ac familia sua duceret uxorem, in unum et
solum omnino Christum tendebat, propter veritatem
Dei ad confirmandas promissiones patrum, ut dum
veniret, dum nasceretur, non incertum sciri posset,
aut dici ad gloriam et ad laudem justi et fidelis Dei;
quia sicut promisit et juravit, sic et fecit benedictione,
qua benedicentur omnes gentes mittendo de
semine Abrahae, de tribu Juda, de stirpe seu de
domo ac familia David. Postquam ergo venit, postquam
natus est, quae cura de illo femore, de illa tribuum,
generationum, familiarum, domorum, atque
cognationum divisione, seu supputatione? Imo pro
extrema stultitia totum illud reputandum est:
« Stultas, inquit Apostolus, quaestiones, et genealogias,
Gloriam Dei, gloriam quam praedicare intendimus,
et honorem Filii hominis enarraturi erant quidam
coeli, juxta illud propheticum: « Coeli enarrant
gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat
firmamentum [(Psal. XVIII)] . » Ejus gloriae et honoris
principium illud est, unde hactenus sermo habitus
est, scilicet, quia « in sole posuit tabernaculum
suum, et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo
suo [(ibid.)] . » Quod expositione jam non indiget,
quia quod sit et tanquam sponsum processisse
de thalamo suo, parvuli quoque audierunt, infantes
elocuti sunt, qui de illius sponsi virginalibus nuptiis
nati, imo renati sunt, et adoptionis filiorum
Dei spiritum acceperunt [(Rom. VIII)] . Nihilominus
et hoc fere omnibus notum est, quod coeli illi, qui
gloriam hanc enarraturi erant, apostoli fuerunt coeli
vocales, coeli eloquentes, quia « non sunt loquelae,
neque sermones, quorum non audiantur voces eorum,
in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines
orbis terrae verba eorum [(Psal. XVIII)] . » Quorsum
illud? videlicet ad concilii divini, pulcherrimaeque
dispositionis laudem atque admirationem, quia
futuram postmodum talium coelorum enarrationem,
talisque firmamenti annuntiationem et auditum, sive
ob auditionem gentium, quae crediturae erant per
voces eorumdem coelorum continuo praesignavit,
ubi natus est Christus in his, quae confestim narrat 575
divinus Evangelista:
CAP. II.
« Cum ergo, inquit, natus esset Jesus in
Bethlehem Judae, in diebus Herodis regis, ecce magi
ab Oriente venerunt Hierosolymam, dicentes: Ubi