PL 168, col. 1335

Commentarius in Matthaeum (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

indignos vos judicastis aeternae vitae, ecce convertimur
ad gentes [(Act. XIII)] . » Itidem sicut, « defuncto
Herode, rursus consurgens accepit puerum et matrem
ejus, monitus ab angelo et venit in terram Israel, »
sic futurum est quod Apostolus ait: « Quia
cum plenitudo gentium subintraverit, tunc omnis
Israel salvus fiet [(Rom. XI)] . » Sed ut ad inceptum
revertamur, quid pertinuit ad istam gloriam Dei
signum ejusmodi? « Vidimus, aiunt, stellam ejus in
Oriente? » Ad haec, inquam. Multum ad rem tale
signum pertinuit, si rite recorderis, quia quando
pepigit Dominus cum Abraham foedus, a quo liber
generationis Jesu Christi coeptus est, et ad quem
beati seminis repromissio facta est, tunc etiam eduxit
eum foras, et ait illi: « Suscipe coelum et numera

stellas, si potes [(Gen. XV)] . » Ac deinceps: « Sic erit
semen tuum. In die illo, ait Scriptura, pepigit Dominus
foedus cum Abraham dicens: Semini tuo dabo
terram hanc [(ibid.)] , » etc. Hinc Apostolus: « Abrahae
dictae sunt promissiones, et semini ejus. Non dicit:
Et seminibus, quasi in multis, sed quasi in uno, et
semini tuo qui est Christus [(Galat. III)] . » Hic unus
est, « propter quem omnia, et per quem omnia, qui
multos filios in illam gloriam adducere veniebat [(Hebr. II)] .
» Ut sicut in coelo stellae innumerabiles
sunt, si essent splendidi et incommutabiles per
ipsum, atque incompleretur quod fidelis et verax
promisit, sic erit semen tuum. Recte igitur non
qualecunque signum, sed novum sidus coeli dederunt,

videlicet propter ejusmodi promissum, quodammodo
dicentes nobis: Laudate et congratulamini,
quia foedus, quod pepigit Deus cum Abraham, non
fecit irritum [(Gen. XVII)] ; implevit quod promisit:
« Suspice stellas, sic erit semen tuum [(Gen. XV)] . »
Hoc angeli scientes, eadem nocte primi glorificaverunt
eum, quorum grandis exercitus, et magna fuit
multitudo laudantium et dicentium: « Gloria in altissimis
Deo [(Luc. II)] , » qui etiam congratulantes
nobis, subjunxerunt: « Et in terra pax hominibus
bonae voluntatis [(ibid.)] . » Illud quoque ad rem pertinuit;
quod evangelista cum dixisset: « Cum ergo
natus esset Jesus in Bethlehem Judae, » statim et locum
nativitatis et tempus expressit dicendo « in
Bethlehem Judae, in diebus Herodis. » Quam ad rem

hoc pertinuit? Nimirum ad veritatem ejusdem Dei,
qui per eos patriarchae Jacob, taliter praelocutus est:
« Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore
ejus, donec veniat qui mittendus est [(Gen. XLIX)] : »
quique sicut Abrahae, ita et Bethlehemitae David
promisit atque juravit, hunc Jesum Christum de semine
ejus nasci. Non ante debebat auferri sceptrum
et dux de Juda, donec iste veniret, alioquin fidelis
et verax non appareret Deus, qui in patriarchis et
prophetis locutus est, quique in patriarcha memorato
tempus fere praefinivit, et in propheta, videlicet
Michea, locum praesignavit: « Et tu, inquit, Bethlehem
terra Juda, nequaquam minima es in principibus
Juda: ex te enim exiet dux qui regat populum
meum Israel [(Mich. V)] . » Nonne sceptrum ablatum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.